compassivus adducam. Possem de nota superstitionis arguere,
quos tertia iam salutatione preventos, in montium elatione, qua latito,
nunquam habere merui responsores. Causam facti non expeto, dum factum
adverto, quia posset ad minus informis aliqua, iuxta formam quam
vestra discretio non ignorat, inter alia litterarum involucra una saltim ad
me precipitata defluere, que sociorum statum incolumem denotaret. Sed
quid ultra? Liti concluditur, quam libenter et iuste prosequerer, nisi prevalere
iuri frequenter iniuriam dubitarem. Ecce igitur … ad curiam
venientem vobis in suis negotiis recommendo, per quem et de statu meo
certificari poteritis et de vestro rescribere si placebit.
Notariis domini regis Nicolaus de Rocca.
A primordio cedule, quo salutis preferri debet expressio et eorum quibus
scribitur intitulari vocabula, de quantitate vestrum et nominibus singulorum
sors mihi dubie cogitationis occurrit. Dum enim omnium in
libro memorie commensurata caritas, sedula meditatione, revolvitur, singularitatis
|
|