Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 40


35
Post hec autem Rex militibus dispositis contra Tancredum
eiusdemque coniurationis complices preliaturus, eiusdem omnibus
in Apulia urbibus oppidisque premunitis, Salernum iterum revertitur.
Qui dein in Monte Fusco atque Padulo oppidis, ampliorem
militum custodiam delegans, iussit ut ipsi Beneventanos
cives, quod principi comitique magis quam sibi
adhererant, deforis huc illucque debacchantes indefinenter
arcerent; quibus etiam ut nullum quid de Apulia delatum Beneventi
venundaretur, prohibuit. Post hec autem, non diu post,
in Siciliam revertitur, cum expeditione bellica ad suos iterum
expugnandum sibique subdendum rebelles, opportuno succedente
tempore procul dubio reversurus.
36
Dum ergo moras in eadem provincia ageret, corde sedulo
quibus modis hostes sui contererentur premeditari non desinebat.
Et contra vero Robertus Capuanorum princeps Comesque precipue
Ranulphus quomodo qualiterve contra ipsum essent acturi
mente cautissima exquirere non desistebant. Qui quoque ad
hoc usque inhiabant, ut regii culminis illum honore privatum,
funditus etiam si possent de terra delerent. Unde factum est ut
Comes ipse, principis consultu, in Apuliam pergens, cum Tancredo
comiteque Gofrido atque Alexandro comite ceterisque
magnatibus, Regis scilicet iam manifeste periuriis, colloquium
haberet quantinus invicem federe uniti in Regem eundem
pariter omnino servirent. Dumque factam adinvicem conspirationem
iure iurando firmassent, audivit Regem Teutonicum
Lotardum nomine Romam advenisse. Qua de re letus effectus

Torna all'inizio