Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 160


4. Petrus beatus catenarum laqueos,
Christo iubente rupit mirabiliter,
custos ouilis et doctor ecclesiae
pastorque gregis, conseruator ouium
arcet luporum truculentam rabiem.
5. Quodcumque uinclis super terram strincxerit,
erit in astris religatum fortiter,
et quod resoluit in terris arbitrio,
erit solutum super caeli radium.
in fine mundi iudex erit seculi.
6. Non inpar Paulus huic, doctor gentium,
electionis templum sacratissimum,
in morte compar, in corona particeps.
Ambo lucerne et decus ecclesiae
in orbe claro coruscant uibramine.
7. O Roma felix, quae tantorum principum
es purpurata pretioso sanguine!
Excellis omnem mundi pulchritudinem,
non laude tua, sed sanctorum meritis,
quos cruentatis iugulasti gladiis.
8. Vos ergo modo, gloriosi martyres,
Petre beate, Paule, mundi lilium,
caelestis aule triumphales milites
precibus almis uestris nos ab omnibus
munite malis, ferte super aethera.
9. Gloria Deo per inmensa saecula,
sit tibi, nate, decus et imperium,
honor, potestas sanctoque spiritui,
sit trinitati salus indiuidua
per infinita saeculorum saecula.

Torna all'inizio