Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 252


cum se moraturum circa Salernum aliquantulum disposuisset, mutato proposito,
altera die galeas intrauit et festinanter in Siciliam rediit.
Interea Romani, morte Octauiani cognita, nuntios suos ad Alexandrum in Franciam
transmiserunt affectuose rogantes ut ad Urbem rediret et commissum sibi populum uisitaret,
quia ipsi eum cum honore et deuotione reciperent. Alexander autem credens hoc sibi
et ecclesie profuturum, Magalonem uenit, et preparata quadam magna naui, que erat Hospitalis,
cum eam pene omnes cardinales intrassent, et papa cum paucis cardinalibus cum galea
Nerbonensium eamdem nauim ascensurum ueniret, galee Pisanorum, que illi parauerant
insidias, repente apparuerunt. Quibus uisis papa cum galea sua festinus Magalonem rediit,
galee autem Pisanorum nauim, in qua erant cardinales, circumdederunt, et non inueuto ibi
apostolico, eam in pace liberam abire permiserunt, que uento flante secundo, primo Panormum
dehinc Messanam applicuit. Non multo post Alexander papa cum cardinalibus qui
remanserant et Maguntino archiepiscopo quandam minorem nauim intrauit, et alto se committens
pelago, licet multis exagitatus procellis, saluus tamen cum omnibus suis Messanam,
Domino ducente, peruenit. Quo cognito rex W[ilhelmus], qui tunc erat Panormi, nuntios
suos cum muneribus ad papam transmisit, et eum cum quinque galeis usque Romam conduci
precepit. Qui Salernum ueniens, a R[omoaldo] Salernitano archiepiscopo et toto
populo ciuitatis cum debita est reuerentia et honore susceptus. Qui postmodum cum eisdem
galeis usque Tyberim, et per Tyberim usque ad Sanctum Paulum cum omnibus cardinalibus
uenit. Cui clerus et Romanus populus obuiantes, ipsum cum magno honore et gloria
usque Lateranum unanimiter conduxerunt. Eo tempore rex W[ilhelmus] palatium quoddam
altum satis et miro artificio laboratum prope Panormum beneficari fecit, quod Sisam appellauit,

Torna all'inizio