Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 24


QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio: prima de virtutibus in generali; secunda de fide communiter;
tertia de formatione et informitate fidei.
Circa primum quaeruntur quinque; 1. De necessitate habituum; 2. Quomodo
habitus qui sunt in nobis cognoscamus; 3. Utrum virtutes sint habitus: 4. De divisione
virtutum in intellectuales, morales, et theologicas; 5. De numero virtutum
theologicarum.
ARTICULUS 1
Utrum indigeamus habitibus in operationibus humanis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod habitibus non indigeamus in operibus humanis. Potentiae
enim rationales, quae sunt hominis inquantum homo, sunt nobiliores potentiis
naturalibus. Sed potentiae naturales non indigent habitibus ad suos actus producendos.
Ergo nec potentiae rationales humanae.
2. Praeterea, potentiae per se ordinantur ad actum proprium, et non per accidens.
Sed habitus sunt accidentia. Ergo non ordinantur ad suos actus proprios
mediantibus habitibus.
3.Praeterea, nihil est tam facile quam id quod in sola voluntate consistit. Sed actus
morales ad minus in sola voluntate consistunt. Cum igitur habitus ponat facilitatem
operationis, videtur quod saltem ad dictos actus habitibus non indigeamus.
4. Praeterea, difficultas cooperatur ad meritum. Sed habitus tollit difficultatem.
Ergo ad actus illos quibus meremur, non sunt dandi nobis habitus.
5. Praeterea, scientia quae est habitus, nihil aliud videtur esse quam generatio
specierum intelligibilium. Sed species non sunt in parte affectiva, sed in intellectiva
tantum. Ergo ad minus in parte affectiva habitibus non indigemus.
SED CONTRA, Augustinus dicit in libro De bono coniugali: «Habitus est quo
quis agit cum tempus affuerit»; et Commentator dicit in 3 de Anima,
quod habitus est quo quis agit cum voluerit: et quasi in idem redit. Sed hoc
valde necessarium est homini. Ergo indigemus habitibus.
Praeterea, ad hoc quod bonum opus operemur, oportet quod in ipso opere delectemur,
quia nullus est iustus, qui non gaudeat iusta operatione, ut dicit Philosophus
1 Ethic. Sed delectationem in opere facit habitus: quia signum
oportet accipere habitus fientem in opere delectationem, ut dicitur 2 Ethic..
Ergo habitibus indigemus.

Torna all'inizio