cruce, dehinc subdiaconus ferens textum, post quem fratres laici, dehinc
infantes cum magistris, post quos cantores, extremis prioribus et praecedentibus
iunioribus, sicut est ordo eorum. In eggressu monasterii sint
famuli camerarii habentes ibi baculos praeparatos, quos tribuant fratribus
ad se sustentandos.
Cum peruenerint ad aecclesiam ad quam ituri sunt, incipiat cantor
antiphonam uel responsorium de sancto in cuius honorem fundata est
ipsa aecclesia. Intrantes fratres reddant baculos praedictis famulis ab
eisdem iterum recepturi exeuntes. Finito incepto cantu dicat statim
sacerdos capitulum de sancto illo et collectam cum Dominus uobiscum
alta uoce et solenniter, infans Benedicamus domino . Quo dicto inclinantes
se faciant orationem. A qua facto signo surgentes inclinent ante et retro.
Dum haec fiunt, sacerdos et leuita et caeteri, qui circa altare seruituri
sunt, praeparare se debent ad celebrandam missam, secretarius quoque
pallio et honestis pannis altare decenter parare; omnia enim quae ad hoc
seruitium sunt necessaria, instantia secretarii illuc prius debent esse delata.
Paratis omnibus celebretur iterum missa de ieiunio. Post primam
orationem dicatur oratio de sancto illo cuius est aecclesia nullaque
amplius. Celebrata fere missa duo fratres, qui cappis induti debent dicere
Agnus dei ad portas monasterii, inclinantes se ante et retro regrediantur
sumentes secum aliquos ex famulis, quibus iussum fuerit, et dicentes
inter se letaniam quam conuentus in reditu cantaturus est.
Expleta missa accedant statim fratres, quibus iussum fuerit, et stantes
in medio pronuncient letaniam. Interim sacerdos et qui ad missam
seruierunt expediant se et sic reuertantur in chorum. Post Sanctum
Ioannem et Omnis chorus prophetarum pronuncient illum sanctum duabus
uicibus in cuius nomen est aecclesia dedicata. Postea inclinantes se omnes
ante et retro regrediantur eo ordine quo uenerunt. Cantores letaniae
producant aut breuient ipsam letaniam secundum quantitatem itineris.
Qui in redeundo pergere debent post infantes ante reliquum conuentum
cantorum.
|
|