et Pasaglore imperet. Cassander et Iobas teneant usque ad
fluuium, qui dicitur Sol. Antipater, genitor eorum, Cicilie sit
dominus etc.
Quomodo Macedones cuncurrerunt ad palacium Alexandri etc.
Quando hoc testamentum scribebatur ante Alexandrum,
subito facta sunt tonitrua et fulgura et terremotus magnus, et
tremuit tota Babilonia. 128. Tunc per uniuersum terram promulgatus
est interitus Alexandri. Statimque Macedones uenerunt
ad aulam palacii et ceperunt omnes clamare dicentes: "Scitote,
quod, nisi ostenderitis nobis imperatorem nostrum, omnes uos
gladiis occidamus." Audiens Alexander rumorem populi ait:
"Quid est hoc?" Principes responderunt, quoniam congregati
sunt Macedones ante portam palacii cum armis et dicunt,
nisi uiderint uos, peribimus in manibus eorum. Cum ergo audisset
hoc Alexander, precepit militibus suis, ut eum leuantes in
consistorio portarent. Factumque est. Post hec ianuas palacii
aperire fecit, et precepit, ut uenirent omnes Macedones ante
eum. Quod factum est. Tunc Alexander cepit omnes Macedones
commendare de fortitudine et probitate eorum et ammonuit,
ut omnes in pace morarentur. Macedones autem cum lacrimis
clamabant omnes ad Alexandrum dicentes: "Maxime imperator!
Dispone, quis post mortem tuam imperare nobis debeat." Quibus
Alexander ait: "Viri Macedones! Quemcumque in regem uobis
eligeritis, illum confirmo." Et respondentes Macedones una uoce
dixerunt: "Perdicam proconsulem!" Tunc Alexander iussit Perdicam
ante se uenire sibique totum regnum Macedonum commendauit.
Tradidit eciam sibi in uxorem Roxonem, uxorem
suam, etc.
Quomodo Alexander commendabat Macedones
129. Tunc omnes Macedones ceperunt altissima uoce clamare
et dicere: "Melius esset nobis omnibus mori tecum,
quam te uidere coram nostra presencia perire. Scimus enim,
quod post mortem tuam regnum Macedonum dissipabitur. Ve
nobis miseris! Vbi dimittimus dominum nostrum Alexandrum!
O Alexander! Solus sine tuis Macedonibus recedis!" Alexander
uero plorans et suspirans ait: "O Macedones karissimi! Ammon,
nomen uestrum, nequaquam super barbaros dominabitur." Tunc
ceperunt omnes Macedones alta uoce clamare: "Domine Alexander!
Tu duxisti nos in Persidam, Arabiam, Indiam et usque
ad occasum solis et absque nobis accedere noluisti. Quare, domine,
nunc fugis a nobis? Duc nos tecum, domine, quousque
uadis!" etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|