[In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Heinricus pius felix et clarissimus 
Dei gratia Romanorum imperator augustus. oportet imperatoriam 
sublimitatem omnium pręcibus iuste poscentium libenter annuere easque ad 
effeetum perducere. quapropter noverit omnium fidelium sanctę Dei ęcclesię 
nostrorumque multitudo pręsentium videlieet et futurorum, quia vir venerabilis 
abbas Hugo de monasterio Sanctę Dei genitricis semperque virginis 
Marię sito territorio Sabinensi in loco qui dicitur Acutianus nostrę dignitatis 
adiit pręsentiam supplici devotione deposcens, ut ea omnia nostri pręcepti 
firmaremus auctoritate, quęcumque antecessorum nostrorum iure perpetuo 
per similis donationis paginas regali atque imperiali constitutione eiusdem 
monasterii vendicaret proprietas. insuper ctiam ipsas res quas idem abbas 
noviter acquisivit] vel quas fideles Christi inibi contulerunt seu quas perditas 
quomodolibet reeuperavit. idest in comitatu Sabinensi castellum de Tribuco 
et alterum de Bucciniano cum suis pertinentiis, quemadmodum domnus Benedictus 
summus pontifex nosterque spiritualis pater nostro rogatu eidem 
monasterio restituit. simili modo illa loca quę prędictus papa per pontificale 
pręceptum pro animę suę remedio contulit, quę sunt:  massa de suprascripto 
Bucciniano cum suis omnibus pertinentiis; ęcclesia quoque Sanctę Marię sita 
in fundo Massę de Vestiario cum prędiis illis quę in ipso continentur pręcepto. 
nec non ęcclesia Sancti Sebastiani in Collina [in loco qui dicitur] 
de Flagiano cum terris et vineis, sicuti ipse pręsul universalis aliique plures 
sanctę Dei genitrici per cartulas concesserunt. pari modo monasterium 
Sancti Laurentii in finibus Campanię in loco qui nominatur Macri, quod idem 
venerabilis pater supradicto loco optulit. et in comitatu Sabinensi [prędia 
quę Octavianus cum Rogata coniuge sua per cartulas venerabili Matri domini 
Ihesu Christi dedit. etiam] terra [de] Ortellę Iohannis presbyteri cum ęcclesiis, 
olivetis atque vinetis [a Iohanne pręsbitero et a suis consortibus oblata]. 
in comitatu Reatino terra quam Transaricus Sanctę Marię largitus est. In 
suburbanis Tyburtinę civitatis monasterium Sancti Adriani cum omnibus suis 
pertinentiis. in comitatu Firmano [quędam] res Attonis filii Arderadi cum 
ęcclesia Domini Salvatoris, [et castello Casa Nova, sicuti habentur in cartula 
quam ipse sanctę ęcclesię Beatę Marię fecit. in eodem quoque comitatu res 
a Grimizone filio Hildeprandi inibi collatę cum ministerio de Sparziano et 
Campo Arsitio et de Valli, sicuti in priori nostro pręcepto continentur. similiter] 
et res quas Adelmodus filius Guidonis ibi dedit, et Adelmodus filius 
Hildemodis. et quęcumque ab aliquibus eidem Sanctę Marię de Pharpha 
data sunt. in civitate Ortana monasterium Sancti Theodori cum ęcclesiis 
et omnibus suis pertinentiis. [de perditis et requisitis rebus] monasterium 
Sanctę Marię de Minione cum omnibus suis pertinentiis quod beatę memorię
  |  
  |