Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [III]

Pag 2277


meo, et ego diligam eum, et ad eum veniemus et mansionem
apud eum faciemus.
Sicut ergo Virgo virginum gloriosa materialiter, sic et tu, sequens
eius vestigia
, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et
virgineo corpore spiritualiter semper sine dubietate omni portare potes,
illum continens, a quo et tu (et) omnia continentur, illud
possidens quod et comparate cum ceteris huius mundi possessionibus
transeuntibus fortius possidebitis. In (quo) quidam mundani reges
et reginae falluntur, quorum superbiae usque ad caelum licet
ascenderint, et caput earum nubes tetigerit, quasi sterquillinium in
fine perduntur
.
Super his autem quae me iam tibi reserare mandasti, quae
scilicet essent festa quae forte, ut te opinor aliquatenus aestimasse
in varietate ciborum gloriosissimus pater noster, sanctus Franciscus,
nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum.
Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas,
quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus
facere nos monuit et mandavit, nulla nostrum sana et valida
nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam
festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, exceptis diebus
dominicis et die Natalis Domini, in quibus bis in die comedere
deberemus. Et in diebus quoque Iovis solitis temporibus pro voluntate
cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. Nos
tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis.
In omni vero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festivitatibus
sanctae Mariae ac sanctorum apostolorum ieiunare etiam

Torna all'inizio