quoque fisci nostri praesente, inquisitionem facies
diligentem, testes, probationes, et instrumenta
ipsorum audias, dictam causam sufficienter
instructam, cum nominibus procuratoris
et advocati fisci nostri, sub tuo sigillo nostrae
transmissurus Camerae: certo et peremptorio
termino parti eidem praefixo, quo cum ipso
processu se nostro conspectui repraesentent.
Cap. LXVI.
Capitaneo, ut mandet executioni sententiam,
sicut rationabiliter est prolata.
Supplicavit Excellentiae nostrae Ludovicus
de etc. fidelis noster, ut sententiam definitivam
pro eo, contra Commune etc. super
quadam pecuniae summa, per H. vicarium
tuum latam, et per... ut asserit confirmatam,
executioni mandari de nostra gratia mandaremus.
Cum igitur nihil et ferri sententias,
nisi executio debita sequeretur: tuae fidelitati
mandamus, quatenus, si est ita, sententiam
ipsam, sicut rationabiliter est prolata, nisi
legitima fuerit provocatione suspensa, facies
executioni debitae demandari. Etc.
Cap. LXVII.
Eidem, de solvendo consueto salario Potestati
per Commune.
Nicolaus de Firmo fidelis noster, sua nobis
petitione monstravit, quod cum idem
ad regimen civitatis Clusinensis sit de
mandato nostrae Majestatis assumptus, consilium
|
|