Ut meditando satis crescat sapientia vatis,
Melpomene, leni voce canendo veni
et prece sub tanta veniens de milite canta,
conveniente loco vovit ut arma foco.
Sub prece devota devovit talia vota:
sicut thura deis arma cremaret eis,
si quis ei praestat quod vincens bella senescat;
aut hoc dante dea sponte cremabit ea.
Pallade cum casta dat Mars ut vincat in hasta,
quorum subsidio vincat et in gladio.
Dis prece commotis, favit Victoria votis;
nam iuvenis potuit vincere quos voluit.
Quos voluit vicit; decus ut iuvenile perivit,
vis cadit ob senium, non tamen ingenium.
Victor bellorum non inmemor ille deorum
pro facto voto subdidit arma foco.
Flammis inde dari mandat lituumque cremari;
iurans ille deum se negat esse reum:
'dic, quid peccavi, si nullum vulnere stravi?
Nil peccasse reor; dic, quid ad ista vehor?
A te conflatum credis sonuisse reatum?
Ad bellum monui, flamine cum sonui.'
'Flammis deberis, quia crimen, stulte, fateris,
es te teste reus,' retulit istud erus.
'Non ego commendo, si quis non peccat agendo:
si scelerata monet, crimen habere solet.'
|
1
5
10
15
20
25
|