Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 58


LIBER SEPTIMVS
Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare
civilia bella reparata sunt. percussoribus enim Caesaris senatus
favebat. Antonius consul partium Caesaris civilibus bellis
obprimere eos conabatur. ergo turbata re publica multa Antonius
scelera committens a senatu hostis iudicatus. missi ad
eum persequendum duo consules Pansa et Hirtius et Octavianus
adulescens annos XVII natus,
|| patre Octavio senatore genitus,
maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, ||
Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen
suum ferre iusserat. hic est, qui postea Augustus est dictus et
rerum potitus. quare profecti contra Antonium tres duces vicerunt
eum apud Mutinam. evenit tamen, ut victores consules ambo
morerentur. quare tres exercitus uni Caesari Augusto parverunt.
Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum,
qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias
grandes habebat. a quo susceptus est. mox Lepido operam dante
Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus patris
sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam
cum exercitu profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno consulatus
daretur. senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam
armis tenere coepit. per hos etiam Cicero orator occisus
est multique alii nobiles.
Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris ingens bellum
moverunt. erant enim per Macedoniam et Orientem multi
exercitus, quos occupaverant. profecti sunt igitur contra eos
Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius (remanserat enim
ad defendendam Italiam Lepidus) apud Philippos Macedoniae
urbem contra eos pugnaverunt. primo proelio victi sunt Antonius
et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo

Torna all'inizio