rationis deficientes, minus possunt refraenare incitamenta
concupiscentiarum quam viri. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex molicie cordis. Nam quia mulieres
ut plurimum sunt molles et ductibiles, statim cum aliqua
persona eis applaudet, et ridet in facie earum, credunt
ipsam esse amicam, et revelant ei omnia secreta cordis.
Tertia via ad hoc probandum, sumitur ex appetitu laudis.
Dicebatur enim in praecedentibus, quod mulieres nimis
appetunt laudem et gloriam. Inde est igitur quod communiter
et ut plurimum mulieres aliis mulieribus, quas
credunt amicas esse, revelant secreta virorum. Credunt
enim ex hoc esse in quadam excellentia, et laudari apud
eas; si sciant referre virorum secreta. Nam quia videntur
a suis viris diligi; si sciant secreta ipsorum; cum conglorientur,
si possint se laudari quod a suis maritis diligantur,
appetentes quandam inanem gloriam, et quandam
laudem, de facili revelant secreta virorum. Ex hoc autem
de facili apparet, qualiter viri suis coniugibus debeant
revelare secreta. Nam cum dicimus hos esse mores
iuvenum, hos mulierum, hos senum. non est intelligentum
talia necessitatem imponere, sed solummodo
ut in pluribus, et secundum quandam pronitatem, et inclinationem.
Possunt tamen tam feominae quam viri per
rationis usum (si velit) esse constantes, et vincere huiusmodi
impetus et inclinationes. Nam licet sit difficile
superare incitamenta concupiscentiarum, et sit hoc magis
difficile in foeminis quam in viris, eo quod magis deficiant
a rationis usu. non tamen est impossibile: possunt
enim tam viri quam mulieres huiusmodi impetus vincere.
quare licet communiter mulieres sint propalativae
secretorum, non est tamen inconveniens aliquas mulieres
esse debita secreta tenentes. Viri igitur non debent
suis coniugibus secreta aperire, nisi per diuturna tempora
sint experti, eas esse discretas, prudentes, et stabiles,
et non esse secretorum propalativas. His visis,
|
|