Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 276

Liber III


enim ad superiores illos accedit. Alium praeter hos, quem imitari debeamus, video neminem. Exercitatio autem multiplex est: unusquisque enim suo genere delectatur. Sed illa prima atque utilissima mihi videtur esse, ut epistolas in omni materia frequentissimas conscribamus atque illis quodammodo vires quasi in campo aliquo comparemus. Possumus enim illis omne scribendi genus experiri et nos quasi ad veram pugnam praeparare. Illa deinde optima exercitatio est, ut historias sive communi lingua scriptas sive barbare atque inornate compositas, latine conscribamus. Nonnulli etiam latine scriptas in gr-epitome redigunt vel aliis verbis componunt. Quod genus gr-parafrasis Graecis vocatur. Quae quidem si ex soluta oratione in solutam item orationem transferatur, probanda est. Sin ex poemate accipiatur, ut a quibusdam fieri nostra aetate intelligo, meo iudicio, pessima ac vitiosissima est. Alia enim poematis, alia orationis solutae ratio est. Adolescentes vero, qui fines utriusque rei nondum intelligunt, poeticis translationibus candorem illum orationis involuunt. Danda itaque opera est primum, ut optitum quemque imitandum nobis deligamus. Deinde ut diutissime is, quibus dixi, rationibus exerceamur. Haec autem, quae his libris tradita sunt praecepta, ita teneamus, ita servemus, ut intelligamus

Torna all'inizio