Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 342


n. 42
Jocunditas mihi et exultatio exuberant quotiens obsequio
famae vos benevalere cognosco. Etenim solempne
est mihi vos colere, vos amplecti. Inde est ut mihi ad
plenitudinem cedant gaudii quae circa vos sunt prospera.
Postuletis igitur quod possit amico et quod expediat
erogari.
n. 43
Suo judici Peregrino P. de Vinea, etc. Placuisset mihi
quod in infirmitatis acumine constitutus tui praesentiam
habuissem. Sed postquam me posito inter utramque fortunam,
dextera Salvatoris deflexit ad salutem, si commode
posses, vellem libenter quod nunc obtenta convalescentia
gratius me videres, ut prout mecum in examine
valitudinis positus saepe tractaveram, coram te disponerem
de rebus meis, cum decentius videatur providere

Torna all'inizio