Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 30


habere noticiam, dum voluit nec potuit per quemcumque virtutis animate
radium intueri eloquencie vestre rutilantis abyssum. Ne igitur tante virtutis
solem prefulgidum gestiendo speculari limpidius post incursum caliginis priver
interne speculo visionis, ecce prudenter omisso cupite vobis responsionis studio
mei cordis parvi et tremuli depressivo, promptus sum publicis et altis
anunciare preconiis, quod vestre thesauro facundie omnes rethorici accesserunt
delicie paradysi, lite tamen assumpta de laudibus regalis Anagnie ac de
contemptu Sublaci sterilis, solas aquarum divicias possidentis, in suo duratura
robore, quousque quicquid attonitus in vestrarum sintillantium litterarum
lectione sollicita multisque gaudiis, sed pluribus suspiriis intermixta,
vigoris et virtutis perdidi, michi plenissime in persone vestre amantissima visione
ac in dulcissimis et preciosis eius eloquiis utinam infra beate Virginis
proxima solempnia restauretis. Ceterum quia via Genne quibusdam gemmis
conspersa dicitur, pro quibus a multis in eius transitu profundissime
suspiratur, vos sub beati patris ductu felici ad ipsius diem festum ascendite,
me relicto gaudiis, que provenire possunt homini iocundas vigilias et sompnos
delectabiles non habenti.
8.
IOHANNES
Domino Iordano Iohannes assidue laudis obsequium, si tamen aromatum
cesset oblatio fortibus utilis et debilibus non salubris. Me olim simplicem
et minus providum, nunc devium arbitror seu delirum, quod causam vobis
obtuli vel dedi materiam in celum tercium ascendendi, ut per vestras picturas
mirabiles illius decorem clarissimum et omni delectatione preditum exprimentes
me redderitis implicitum stupore capitis et caligine oculorum. Ineffabilis igitur
virtus altissimi, qui limum carne vestitum sue dignanter ymagini fecit assimilem,
me pice vel psitaco constituat uniformem, quando pro aliqua vestra
sintillante littera seu rutilante scriptura vel mellis stillante dulcedinem aut
balsami spirante fragrantiam cunctis amabilem et suavem, illud dictandi studium
mei debilis et anxii spiritus consumptivum aggrediar, de quo vobis et

Torna all'inizio