Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 159


Grandis Aquisgrani Francorum gloria regnat.
Grandis erat condam, maior patet esse moderna,
Qua regni sedes imperiumque tenet.
Cum sit Aquis condam sub principe condita Grano,
Stat sub Agrippina, dat iura metropolitano.
Balnea sulfurea que tenet, ecce cano.
Urbis nomen Aquis, quod aquas signare videtur,
Francorum lingua sonat ais, quia sana tuetur
Corpora debilium; fit nova pulpa vetus.
Karlus in hac requie propria statuit recreari,
Sede coronari qua vivere, qua tumulari
Sanxit et hoc reliquis posteritate dari.
Aula rotunda pie prefulget in urbe Marie,
Qua fuit et fiet laus perpetranda sophie;
Cantus ibi celebris nocte fit atque die.
Si de factura tibi sit cognoscere cura,
Marmore structuram similem non credo futuram,
Aurea pictura, plumbea tecta sua.
Dupliciter structa, dupla testudine ducta,
Aula patet populis, duplato corpore dupla,
Et gradibus late scandere summa patet.
Quatuor ascensus fit partibus ordine tensus,
Fit quoque contentus susum iusumque retentus;
Clerus utrique lari stat ratione pari.
Karolus aptavit, rex Attila, fana paravit,
Otto reformavit, Fredericus honorificavit;
Aurea capsa patet, qua modo Carlo iacet.
Cuius in altari meruerunt membra sacrari,
Moreque vulgari reverenter ibi venerari,
Semper adorari laude, canore pari.
De exaltatione Titi imperatoris, qui regn. ann. 2 et m. 2.
Titus honoratus populo plaudente levatus,
Prorsus Ebreorum legitur punisse reatus;
Clarus in eloquio, lux erat in populo.
Hic dedit Ebreis eterno tempore luctum.
Perditur illa dies, dixit, que stat sine fructu;
Nil valet,
inquit, honor cesaris absque bono.
Papa fuit Clemens, Tito diadema tenente,
Anni ter terni menses duo quo moriente
Transierant, et ad hec octo duoque dies.
P. 159 v. 10 post dies addit A:] Cronica.
Apud Francos fit castrum Noviomagum.
Iam Noviomagum Francorum clima canamus,
Quod Iulius primus coluit, nunc Vespasianus
Innovat, et Titus filius, ampla manus.
De Noviomago pulchro libet edere pago,
Qua variatus agro fluvius rigat omnia Gualo;
Hec aqua fit raro transilienda vado.
Fluminis elata sunt litora rupe levata.
Aula columpnata stat desuper arte locata,
Circuitu lata prata rigantur aqua.
Pulcrior aspectus non creditur orbe repertus.
Hanc Gaius Iulius prius edificasse refertur.
Omnia que vidit subdita fecit ibi.
Karolus ornavit, quam cesar ibi reparavit;
Attila vastavit, Fredericus ea renovavit.
Amodo qui veniat rex ea facta regat.

Torna all'inizio