Ad secundum dicendum, quod Gregorius loquitur de paritate et imparitate quae
attenditur secundum dominium et subiectionem; quia unus homo ex natura sua
non habet quod Dominetur alii. Unde patet quod non est ad propositum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit agens in quo nulla est diversitas,
tamen quia per voluntatem agit, potest multiformes effectus producere pro libito
suae voluntatis. Sed hoc esse non potest quod aliqua in specie convenientia, in
forma habeant diversitatem: quia haec contradictionem implicant; et ideo
oportet quod diversitas quae est in animabus eiusdem speciei, in diversitatem
materiae reducatur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis anima rationalis non educatur de potentia
materiae, tamen creatur in materia, ut actus ipsius; et ideo oportet quod in
ea per modum materiae recipiatur.
Ad quintum dicendum, sicut ad primum.
Ad sextum dicendum, quod diversitas materiae potest accipi dupliciter. Vel
diversitas partium speciei, idest partium specie differentium, sive formaliter, ut
manus, pes, et huiusmodi; et talis diversitas causatur ex parte formae: quia ex
hoc quod forma est talis, oportet quod corpus sit sibi sic dispositum. Est autem
quaedam diversitas materialis tantum, quae ad speciem non pertinet, sed ad
individuum tantum; et ista redundat ex materia in formam, et non e converso.
Ad septimum dicendum, quod quamvis intellectus sit absolutus a corpore quantum
ad propriam operationem, quae corporali organo non expletur: tamen
coniunctionem habet ad corpus dupliciter: scilicet ex parte essentiae animae,
quae forma corporis est, et ex parte inferiorum potentiarum, ex quibus intellectus
recipit; et per istum modum diversitas corporis in diversitatem intellectus
redundat.
EXPOSITIO TEXTUS
«Ut post dominari non valeat». Videtur ex hoc quod aliquis eundo post concupiscentias,
dominium originalis peccati revocet; et ita ex actuali peccato culpa
originalis redit. - Sed dicendum, quod per peccatum actuale dupliciter dominium
concupiscentiae revocatur: tum quia gratia tollitur, quae impetum concupiscentiae
mitigabat; tum quia per peccatum actuale pronitas in peccatum
augetur. Neutro autem modo originale redit, ut ex praedictis patet: quia etsi
gratia subtrahitur, non tamen per actum originis; unde non originalis macula,
sed actualis consequitur. Similiter etiam nec ex hoc quod pronitas per consuetudinem
augetur: quia hoc non pertingit ad id quod naturae est, quam per se originale
respicit; sed personam consequitur ex actibus personalibus relicta.
|
|