ad rationalem vel per comparationem ad sensitivam. Si primo modo,
sic ex parte eius quod est formale in originali peccato, scilicet debitae iustitiae
carentia, dicitur «languor naturae»; ex parte vero eius quod est materiale, scilicet
inordinatio inferiorum virium, dicitur «tyrannus», inquantum per inordinationem
inferiorum virium iniuste, et quodammodo tyrannice, ratio in servitutem
peccati trahitur. Ex parte autem sensitivae, quae est potentia organis affixa,
dicitur «lex carnis» ex eo quod per traductionem carnis traducitur; et dicitur
«lex membrorum», inquantum in membris corruptis dominatur, et quodammodo
secundum conditionem eorum inclinat in actum, ut scilicet in delectabile membris
homo inclinetur quod est eis conveniens.
«In eo materialiter erant»: non ita quod illud quod fuit materia corporis Adae,
sit postmodum materia omnium hominum: sed quia materia omnium hominum
originaliter ab Adam traducta est sicut a principio effectivo primo in humana
natura: materia enim humani corporis est menstruum, vel etiam semen simul,
ut quibusdam placet. Quod autem semen et menstruum causetur in nobis, hoc
non est nisi per virtutem naturalem, quae in nos ex parentibus devenit; et ita
tota materia corporis humani originem habet ab Adam, non quasi ab eo decisa,
sed quasi a virtute quae ab ipso descendit praeparata.
«Quod etiam ratione ostendi potest». Ista ratio non valet, quia procedit a maiori
ad minus affirmando: magis enim videtur quod in resurrectione, quae tota
miraculosa erit, aliquid divina virtute fiat vel per multiplicationem, vel etiam
alio quocumque modo, quam in naturali augmento quod actione naturae
completur.
«Non inficiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant».
Istud videtur inconveniens, quod Magister hic ponit: quia vel caro ista
ex cibis generata, distincta erat ab illa quae a parentibus descendit, et sic non
tota quantitas humani corporis salvaretur in carne quae ex parentibus descendit:
vel commixta illi; et sic oportebat quod ex eis unum quid generaretur quod
neutrum illorum esset, sed medium inter ea: et sic totum aequaliter ad veritatem
naturae pertineret, nisi forte poneretur esse mixtio secundum minima salvata,
ut quidam posuerunt, quod etiam in primum modum rediret.
|
|