37.  Quid sit regula.  Regula uero est approbata diuersorum 
testimonio perspicax et euidens rei cuiuslibet manifestatio 
/* 
38.  Vnde dicatur.  Dicitur autem regula quasi rectula, eo 
quod sit recta et nichil offendiculi contra ueritatem habeat, 
ut haec: « sunt uerba quae breuiant primas syllabas praesentis 
temporis et omnium, quae formantur ab eo; in praeterito 
autem et in omnibus ab eo formatis producunt, ut facio 
feci, capio cepi, faueo faui, sedeo sedi, fodio fodi, uideo uidi, 
foueo foui, < uo > ueo uoui, iuuo iuui, ago egi, emo emi, lauo 
laui, odio odi, eo iui, queo quiui, scio sciui, sino siui, sero  
seui ». 
39.  Alia regula.   « Sunt quaedam uerba, quae in primis  
praesentis temporis syllabis et in omnibus quae a praesente  
formantur, producuntur; sed in praeterito et in his quae 
formantur ab eo breuiantur, ut pono posui ». 
40.  Item alia regula.  « Omnia praeterita duplicantia[m]  
corripiu<n>t primas syllabas, ut totondi pependi ». 
41.  De quae et prae.  Quae et prae quotiens in primis  
syllabis inueniuntur, produci debent, exceptis pretium precor 
premo prehendo et queror (cum lamentationem significat).  
Excipiuntur qhoque illa quae ab his per deriuationem uel  
declinationem ueniunt; cum quibus breuiandis que coniunctionem  
breuiamus. 
Haec ad praesens de regulis primae syllabae sufficiant. 
42.  De exemplo.  Quid autem de exemplo ad cognosce < n > das 
syllabas dicemus? 
43.  Quid sit exemplum.  Exemplum quippe est ueterum 
actoritas qua, sicut inreprehensibiliter usi sunt, sic nos, cum 
de rebus certitudinem non habemus, eorum uestigiis adhaerere 
de<be>mus.
  |  
385 
  
  
  
  
390 
  
  
  
  
395 
  
  
  
  
400 
  
  
  
  
405 
  
  
  
  
410 
  
  
  
  
415
  |