Salimbene de Adam: Cronica

Pag 926


nata erat, quia soror erat matris abbatis; et Monachus de Bibianello
uxoris domini Egidioli similiter nepos erat, utpote ex eius
consanguineo natus. Iste dominus Egidiolus erat homo suavis et
pacificus et dulcis alloquio, et, toto tempore istius guerre que
fuit inter Reginos et illos de Gipso, multis discursibus laboravit,
modo eundo ad Gipsum, modo redeundo hinc ad nostrates, et
multas hinc inde sustinuit calumnias et rumores.
Quod potestas Mutinensium curialiter licentiavit eos qui de Saxolo venerant,
ut de civitate exirent.
His diebus potestas Mutinensium erat dominus Rolandus de
Adegheriis de Parma, qui vocavit illos qui venerant de Saxolo,
cum quibus pacem fecerant intrinseci Mutinenses, et curialiter
licentiavit eos, ut de civitate recederent, ne forte aliquod infortunium
sustinerent, presertim cum bene cognosceret Mutinensium
civium voluntatem et succursum quem a Reginis civibus in proximo
expectabant. Qui in omnibus obedientes fuerunt, faciendo
de civitate recessum. Postea venerunt a Regio stipendiarii
milites bene ducenti, qui omnes Mutinam intraverunt, et civitas
est ab eis sine aliqua contradictione possessa.
Quod his diebus multa mala apud Regium dicebantur de Parma.
His diebus frequenter apud Regium insonuerunt rumores quod
Parmenses erant in magna discordia et quod omnes erant sub
armis, et sperabatur quod civitas Parma a Parmensibus destrueretur.
Et sicut volebant quod esset, ita dicebant. Et multi de destructione
Parme videbantur gaudere, iuxta verbum quod scriptum
est, Tren. I: Omnes inimici mei audierunt malum meum. Letati
sunt, quoniam tu fecisti. Adduces diem consolationis, et fient similes
mei. Nam solatium est miseris socios habere penarum. Sed beata
Virgo curam illius civitatis et custodiam precipuam habere videtur,
quia a Parmensibus honoratur in ea. Et erat tempore illo capitaneus

Torna all'inizio