Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 364


formidat. Regnum Siciliae, quod ab Ecclesia
romana tenemus, ad uxorem suam et filios
pertinere mendacio manifesto et notoria praesumptione
confingit. Terram, quam tot laboribus
et tot infandis gallicae gentis ...
titulo vendicare contendit, miramur, et magis
quod ipse, cujus frequenter laudavimus probitatem,
regis adulterini nomine usurpato, audet
se mendaciter regem Siciliae titulare. Dolemus,
praeter haec, quod, quem credebamus
amicum, cui nullo tempore offensam aliquam
fecisse meminimus, modo tam perverse comperimus
inimicum, nostris rebellibus non sine
nota proditione faventem, ac nos proinde offendentem,
qui a nobis est inoffensus. Tanta ne
tenet eum generis et gentis suae fiducia, ut
nos tam fidens et tam securus invadat? Si pietas
est, quam credimus esse, in Deo, quae tantos
et tam nefandos curet excessus, persolvat
dignos pro tot ausibus sibi grates, et pro attenta
proditione praemia debita recompenset.
Nos enim forte ex parte nostra, quod secundum
debitum adversus tantam injuriam insurgemus,
et ostendemus regi vestro, quod bellum contra
nos fatue attentavit".
CAP. XV
REX CAROLUS CONSULIT CONSILIARIOS SUOS.
Post haec rex Carolus ad consiliarios suos
ait: "Ecce quod verebamur accidit; ecce nostra
suspicio de regis Aragonum proditione concepta
rei suspectae certitudine declaratur; jam
patescunr insidiae, jam fraus excogitata venit
ad actum; videte, quid nobis et vobis consultius
et salubrius sit agendum, quia non est admodo
tutum suspendere cum dilatione consilium;
audivimus enim quod classis ipsius proditoris
regis Aragonum portum Messanae est
ad diem tertium intratura; et quod ipse versus
nos mature festinat per terram".
CAP. XVI
CONSULUNT CONSILIARII REGIS.
Est qui dicat regi: "Domine, esto quod rex
Aragonum cum toto suo exfortio sit Messanae:
numquid ipse nobis concertare tentabit, qui
sumus hic numero plusquam ... electorum,
plusquam LX.M. strenuorum peditum?
Et esset jam intra terram cum toto exfortio
suo: nam nos eum et Messanam continuis in
concursibus angustiabimus, adeo quod inibi aut
fame gravante deficient, aut nobiscum necessario
dimicabunt".
Alius ait: "Domine, diu in hac obsidione duravimus,
totus exercitus fatigatus est nimis,
omnes gratuito animo pervenerunt, aut qui ratione
adunamenti et feudorum sine stipendio
huc usque steterunt, servitio completo, recedunt,

Torna all'inizio