Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 413


Incipiunt hic multe et diverse hystorie beati Odorici
fratris Minoris de ritibus et condicionibus huius mundi et de
martirio IIII fratrum Minorum.
 
De perdicibus que per aerem ducebantur. CAP. I.
 
1. Licet multa et varia de ritibus et condicionibus huius
mundi a multis enarentur, tamen est sciendum quod ego frater
Hodoricus de Foro Iulii volens transfretare et ad partes
infidelium volens ire ut fructus aliquos lucrifacerem animarum,
multa magna et mirabilia audivi atque vidi que
possum veraciter enarrare.
2. Nam primo transiens mare Maius, me transtuli Trapesondam
que Pontus antiquitus vocabatur. Hec terra valde

Torna all'inizio