Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Tertia distinctio


III
Incipit tertia distinctio
Definitio in hac Arte est propria et expressa existentiae et proprietatum
cuiuslibet principii notificatio. Definitiones autem
huius Artis duobus modis consistunt. Primus enim est de decem
octo definitionibus Artis inuentiuae, quibus haec Artis principia
manifestantur, quolibet eorum sua definitione propria definito.
Secundus est de decem octo definitionibus, sub forma primarum
definitionum ad amorem attributas.
Tribus modis in hac distinctione tertia prosequimur. In primo
namque primas definitiones accipimus et eas explanamus. In secundo
uero definitiones secundarias tradimus, eas etiam explanantes.
In tertio et ultimo doctrinam damus colligandi, per
concordantiam cum regulis, definitiones primas et secundas. Intentio
quidem, quare hunc talem processum hic in hac Arte tenemus
stat in hoc, ut ars pateat et doctrina ligandi definitionem
cum definitione regulariter et illud ligamen ad propositum applicandi,
ut ad illud ligamen, cum sit amabile et intelligibile, possimus
adducere uoluntatem et intellectum ad amandum bona et
intelligendum uera.
Processum autem cuiuslibet rubricae in his definitionibus diuidimus
in tres partes, primam earum primum paragraphum et secundam
secundum et tertiam tertium appellantes. Hoc siquidem
habet ita fieri, ut ipsas partes, cum utile fuerit, alligare possimus
in solutionibus quaestionum, quas cum definitionibus et regulis
determinare intendimus ita, uidelicet ut quaeuis ipsarum quaestionum
conclusio aut amabiliter et intelligibiliter affirmatiue, aut
odibiliter et ignorabiliter negatiue, cum qualibet ipsarum partium
ante dictarum concordet, existente unaquaque illarum uniuersali,
cum quibus et in quibus particularia desiderabilia amari et intelligi
perquiruntur.
1. De bonitate
[1] Bonitas est ens, ratione cuius bonum agit bonum, et sic bonum
est esse et malum est non esse. Est autem bonitas uniuersale
principium, super quod ullum aliud est genus bonitatis;
immo potius est generale omnibus, quae sub ratione bonitatis
existunt. Multae tamen sunt bonitates, quarum aliae non sunt
aliae, cum diuersorum generum omnia bona sint diuersa, sicut
alia est bonitas Dei a bonitate angeli et e contrario, et alia est
bonitas intellectualis a bonitate sensuali et e contrario.
Sunt quidem in bonitate duo essentialiter principia, uidelicet
bonificatiuum et bonificabile; sub ratione namque bonificatiuae
proprietatis consistit bonitas forma et sub ratione bonificabilis
proprietatis consistit bonitas materia, unde bonum actiuum, uidelicet
agens naturale bonitatis, formaliter agit bonuum, quod
materialiter constat bonificabile bonitatis. Nam, ex hoc, quod bonitas
existit ratio, ut bonum agat bonum, sic existit eidem ratio,
ut agat illud de essentia et proprietate et natura bonitatis, quod
est ut ipsum agens sit essentialiter bonum et bonificatum essentialiter
bonum et bonificare essentialiter bonum. Idcirco esse talis
boni est bonum et eius priuatio mala consistit.
Et tota haec operatio substantialis existit, sicut patet in homine,
quia sub ratione bonitatis generat hominem naturaliter bonum,
eo quod homo; hoc idem est suo modo in ceteris animalibus et
in plantis et metallis. Sed alia est bonitas uidelicet accidentalis,
sicut in homine, qui uirtualiter bonum est agens, sub forma bonitatis,
opera bona, diligendo et intelligendo Deum et se ipsum
et proximum suum. Sunt autem eius operationes bonae diligere,
intelligere, orare Deum, erogare, aedificare et cetera his similia;
sunt autem haec omnia bona et eorum priuatio mala.
Haec quidem accidentalis bonitas est huius Artis subiectum,
quod secundum essentiam, proprietatem et naturam bonitatis inquirimus
ante dictae, cui substat bonitatis substantia essentialiter
bona.
[2] Bonus amor est ipse, per quem bonum amorosum agit
amorosum bonum. Bonum igitur amorosum duobus modis considerari
oportet, nam istorum aliud est substantia, aliud uero accidens.
Bonum amorosum existens substantia est sicut in homine
filio, qui de bonitate et ceteris amoris principiis a suo agente
naturali homine patre genitus constat. Bonum igitur amorosum,
sub ratione bonitatis et amoris eidem essentialium, naturalium,
specificorum et numeralium, bonum generat amorosum.
In hac quidem propria bonitate et proprio amore conuertit
agens in suam speciem et essentiam ea, quae sibi ab extrinseco
ueniunt. In homine comedendo, bibendo, odorando et tangendo
fit haec conuersio per uiam nutrimenti, de quo generat filium
suum, permanente in ipso patre sua specie radicali et numerali;
propter ista ergo constat in agente et agibili bonus amor, de quo
bonum amorosum, quod est suppositum, uestitum est. Sub isto
uero bono amoroso substantiali considerandum est bonum
amorosum accidentale, quod est huius Artis subiectum, scilicet
bonum uelle amorosum, quod homo bonus concipit in amando
sub ratione boni amoris, tunc cum amabilia bona diligit et eorum
opposita odit.
Hoc autem bonum amorosum, quod est accidens, uestitum est
et figuratum sub habitu boni amoris accidentaliter, qui in humana
ratione consistit figura et similitudo boni amoris substantialis
praedictae, sicut bonum amorosum accidentale similitudo et figura
boni amoris substantialis. Esse uero huius boni amorosi,
quod est obiectum inquirentis in hac Arte, bonum est et diligibile
et odibilis eius priuatio, cum sit mala.
[3] His duobus ante dictis paragraphis, ad inuicem mixtis et
missis ad primam regulam et etiam ad alias, colorem et illuminationem
sub habitu simplicitatis et compositionis assumunt, ita sicut
aqua in uino mixta, sub uini colore coloratur. Per hunc quidem
colorem et illuminationem in prima regula designatos, habetur
modus et materia deducendi uoluntatem ad bonum amandum,
considerando bonitatem et bonum, amorem et amorosum,
secundum hos duos paragraphos ante dictos et regulam primam
permixtim. Quare requirit haec Ars secundum processum suum
ea, quae de bonitate et amore dicta sunt, sub simplicitatis et
compositionis habitu considerari, ut ea, quae in simplicitate et
compositione consistunt, considerentur illa consideratione sub
habitu bonitatis et amoris.
Tali namque consideratione sunt ea, quae consistunt in maiori
bonitate, magnitudine et cetera, simplicitatis et compositionis
magis diligibilia, quam ea, quae consistunt in minoritate bonitatis,
magnitudinis et cetera, simplicitatis et compositionis. In hac
autem maiori amabilitate amatiuum uoluntatis ligabile est ad
amandum et dissolubile in amabilitate minori.
His igitur praedictis innuit Ars amatum tangi cum omnibus his,
quae in paragraphis regulae continentur sic, ut modo cum ista
simplicitate aut compositione huius principii, modo cum illa illius,
attingatur. Nam quemadmodum ignis fauilla, dum excutitur
ex silice citius magis, quam minus sibi proportionatam escam incendit,
sic amatum a uoluntate procedens illud obiectum, quod
sibi magis, quam illud, quod minus proportionatum est, naturalius
comprehendit; hunc eundem modum etiam sequitur intellectiuum
ab intellectu procedens.
2. De magnitvdine
[1] Magnitudo est id, ratione cuius bonitas, duratio et cetera,
sunt magnae, ambiens omnes extremitates essendi. Magnitudo
quidem constat generale principium ultra quod nihil magnum
esse potest; immo, quaecumque magna sunt, magna sunt ratione
magnitudinis, sicut bonitas, duratio, potestas et cetera; nam sine
magnitudine non possunt haec principia esse magna, sicut nihil
sine bonitate bonum esse potest. Ex hoc ergo, quod magnitudo
diffusiue comprehendendo per omnia se extendit, necesse est
magnitudinem habere in se ipsa essentialiter magnificatiuum,
magnificans, magnificare, magnificabile, magnificatum; nam sine
his terminis omnes extremitates essendi comprehendendo ambire
non posset; adhuc etiam oportet magnitudinem esse id, per
quod bonitatem sub ratione bonificatiui, bonificantis, bonificare,
bonificabilis et bonificati oportet esse magnam. Nam sine his
terminis non potest esse magna nec sine illis posset esse magnitudo
ratio bonitatis essendi magnae.
Existens magnitudo id, quod ipsa est, existit ratio bonitati ad
essendum ipsam bonitatem rationem bono agenti, ad agendum
bonum sub ratione bonitatis, ut ipsum bonum agens possit de
bonitate magnum operari bonum et bonitas se illius magni boni
sufficere rationem. Hoc idem etiam suo modo est de duratione et
cetera, duratione existente magna ratione bonitatis et cetera, ut
ipsa bonitas durare possit ratio illi agenti, quod de bonitate bonum
producit.
Has igitur omnes proprietates oportet quod magnitudo habeat,
ut principiis uniuersalibus ac accidentalibus possit sufficere semet
ipsam; accidentalibus quidem, sicut eis bonis, quae artificialiter
acta sunt uelut aedificia, eleemosynae, bonus amor et intellectio
ueri et cetera istis similia; sunt enim ista subiectum huius
Artis.
[2] Magnus amor est ille, qui distat ab amandi paruitate; paruitas
quidem amandi est actionis paruitas amatiui et paruitas
passionis amabilis; magnitudinem ergo amandi oportet esse
magnitudinem actionis amatiui et magnitudinem passionis amabilis.
Ex his namque, scilicet actione et passione, constat in
amare magnus amor, qui ratione praedictae magnae actionis
amatiui et magnae passionis amabilis in amare, a paruitate distat
amandi, hac actione et hac passione distantibus a paruitate
amandi per magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, et per
bonitatem magnitudinis et cetera. Ergo magnus amor in amare
magno ab amare paruo distat, secundum ea, quae de magnitudine
et amore dicta sunt.
Istud autem amare magnum, in quo magnus amor a paruitate
distat amandi, est ipsum subiectum, quod quaerimus in hac Arte,
in quo et per quod amor ligabilis est ad amare bonum, quia
magnum amare assumptibile est cum natura magnitudinis et
amoris et cetera; hoc idem etiam est de magnitudine intelligendi,
in qua magnitudo sapientiae ab intelligendi paruitate distat.
[3] Has ambas definitiones cum earum explanatione, innuit
haec Ars ad regulam secundam transmitti, ad illud uniuersale ex
eis formandum, in quo particulare quaesitum inueniri possit et
per quod amor ligabilis est cum amare, alia istarum definitionum
respondente alii secundum regulam, sub forma magnitudinis et
amoris in intentione et fine. Nam, tali mixtione illarum et correspondentia,
elicitur ab uniuersali particulare, per quod uoluntas
ad amandum poterit coerceri, cum intentione et fine rerum clarificatum
intelligere generetur, in quo desiderabile particulare,
quod quaeritur, illucescit.
Illud etiam particulare naturaliter est amabile, quia sub forma
magnitudinis amoris et sub regula, in qua est inuentibile, quaesitum
est; cuius amabilitate et artificio huius Artis, ligabilis est
uoluntas ad illum amorem, qui a paruitate distat amandi, desiderante
uoluntate magnitudinem esse id, per quod bonitas, magnitudo,
duratio et cetera, sunt magnae sic, ut magnus amor ab
amandi paruitate distet cum magnitudine et in magnitudine bonitatis,
durationis et cetera.
Haec igitur omnia et cetera his similia iuuant ligare uoluntatem
ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum,
quod est, quia magnitudo amandi stat intentione prima et amandi
paruitas intentione secunda et quia magnus amor finis parui amoris
existit; iuuamen ergo naturale sequitur ad propositum huius
Artis artificiose deductum, obiectando illa, quae in duabus definitionibus
et in assumpta regula dicta sunt, sicut patet in fine, qui
plus iuuat bonitatem mulieris diligi, quam eius pulchritudinem
et plus bonitatem, magnitudinem et cetera, diligendi et intelligendi,
quam pecuniae, possessionum, delectationum et honorum
et plus Deum diligi, quam quaecumque creata.
3. De aeternitate
[1] Duratio est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et
cetera, durant. Est autem duratio uniuersale principium, in quo
omnia, ratione durationis durantia, similitudines durationis assumunt,
sicut bonitas, quae durat, existens ratio bono agenti, cum
ipsum agit bonum sub ratione bonitatis et sic de aliis principiis
suo modo.
Duratio uero bonitatis in creatis est per accidens, quia ipsa bonitas
per se simpliciter non durat, quoniam sic esset idem numero,
quod ipsamet duratio, quod est impossibile in omnibus
creaturis. Haec autem duratio bonitatis, quae inest bonitati per
accidens, est habitus, in quo bonitas durat; qui tamen relatus ad
essentiam suam simplicem est ipsa duratio, quae pars existit accidentalis
substantialis durationis, de qua procedunt omnes habitus,
quos ceterae partes essentiales habent ad durandum. Est
ergo duratio substantialis pars substantialis substantiae subiectae
habitibus ante dictis.
Haec quidem duratio in multis habitibus subsistens, diffusim
permanens pars substantialis, naturaliter est amabilis, cum sit ratio
durandi bonitati, magnitudini et cetera; nam, praeter eam,
durare non possent. Cum enim ipsa in rebus corruptibilibus deficit,
cetera principia substantialia, in quibus ipsa debet esse, cadunt
in priuationem sub ratione priuationis totius substantiae
suae. Et ideo in amabilitate ipsius durationis et in amatiuitate
substantiae humanae, ligabilis est uoluntas ad bonum amandum,
cum in illa duratione amabilitas et amatiuitas sint naturaliter bonae
et naturaliter magnae et cetera.
[2] Durabilis amor est ipse, in quo duratio durare facit bonitatem,
magnitudinem, potestatem et cetera. Nam ex hoc, quod bonitatem,
magnitudinem et cetera, duratio durare facit in amore,
facit amorem durare durantibus bonitate, magnitudine et cetera;
et quoniam amabilis est amoris duratio et duratio bonitatis, magnitudinis
et cetera, in amore, ligabilis est amor ad amare bonum,
cum his, quibus bonitas, magnitudo et cetera, sunt durabiles in
amore.
Et istamet sunt principia huius amantiae donabilia pro
obiecto amatiuitati amoris, qui est essentialis pars uoluntatis, ita
quod diligat ea secundum naturam essentialis amabilitatis, quae
essentialis pars uoluntatis existit, deducendo post ea ipsas ambas
naturas essentiales ad id, quod sub forma durationis dictum
est, scilicet ad amabilitatem durationis, quae amori est ratio durandi,
durantibus in eo bonitate, magnitudine et cetera.
[3] Ex his, quae de istis duabus definitionibus dicta sunt et de
processu tertiae regulae, constat uniuersale formatum ad manifestandum
ea, per quae uoluntas inductibilis est ad amandum
bonum et intellectus ad uerum intelligendum, discurrendo cum
ipsis duabus definitionibus per definita, secundum proprietates
substantiales et accidentales; nam in eorum definitionibus, quae
per proprietates substantiales definiuntur, illucescunt uehementius
amabilitas et intelligibilitas bonitatis, magnitudinis et cetera,
quam in definitionibus eorum, quae per accidentales proprietates
definiuntur.
Et in hac uehementiori amabilitatis illucescentia, uehementius
illucescit amatiuum sub forma essentialis proprietatis, quam accidentalis.
Ita, sicut in igne uehementiores sunt sub forma igneitatis
quam caliditatis, appetitiuitas et appetibilitas, per quas ignis
magis inductibilis est ad durationem bonitatis, magnitudinis et
aliarum substantialium quam accidentalium, hoc idem etiam suo
modo est de homine, quoniam maiorem habet appetitum ad hominificandum,
quam ad ridendum, et maiorem ad ridendum,
quam ad scribendum. His igitur praedictis sic manifestis patet,
quoniam Ars edocet uoluntatem ligari ad bonum amandum
magis per ea, quae sunt propria et essentialia, quam per accidentalia,
dando illa uoluntatis amatiuo pro obiectis sub durationis
forma, prout sunt amabilia; ita quod ambae definitiones et regula
sint concordes.
4. De potestate
[1] Potestas est id, per quod bonitas, magnitudo, duratio et cetera,
possunt existere et agere. Est autem potestas uniuersale
principium, sub quo possunt esse illa, quae sunt et agere illa,
quae agunt, sicut bonitas similiter et cetera, quoniam bonitas, ratione
potestatis, esse potest id, quod ipsa est, et esse ratio agenti
bono sub ipsius bonitatis ratione.
Hanc etiam potestatem uniuersalem considerare uolumus tribus
modis, uidelicet secundum potentiam, habitum et actum. Per
potentiam enim est ipsa potestas possibilis et per habitum possitiua
et per actum est id, quod ex possitiuitate et possibilitate
constat; et quoniam potestas est magna, est ratione potentiae
extensibilis et ratione habitus extensiua, unde in rebus corporeis
constat corpus. Et quoniam potestas per semet existit simpliciter
id, quod ipsa est, consistit extensa in sua propria et essentiali actualitate,
in qua sub ratione magnitudinis magna consistit. Et
quoniam ipsa est sub ratione durationis durans, est durans potentialiter,
habitualiter et actualiter; similiter et est bona potentialiter,
habitualiter et actualiter, et sic suo modo de ceteris principiis
ad ipsam potestatem suo modo relatis.
Haec igitur potestas, sic cum ceteris principiis naturaliter
mixta, similitudines eorum, prout dictum est, recipit in se, ipsa
refluens eisdem principiis eas similitudines, quas ipsa principia
ab ea recipiunt, sub ratione potentiae, habitus et actus; et sic potest
potestas sub ratione potentiae, habitus et actus et de se ipsa
et de ceteris principiis, cum quibus est annexa; similiter et unumquodque
aliorum principiorum, sub ratione potestatis, potest de
se ipso et de ceteris potentialiter, habitualiter et actualiter suo
modo; ergo potestas, sic considerata secundum suam essentiam
et entitatem ceterorum principiorum, lux est et clarificatio sciendi
ligare uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum
intelligendum, utendo ipsa potestate in ceteris principiis et e
contrario, secundum ea, quae dicta sunt de naturis et proprietatibus
et terminis praeassumptis.
[2] Potens amor est ipse, per quem bonitas, magnitudo, duratio
et cetera, possunt existere in amare; nam ex hoc, quod bonitas,
magnitudo et cetera, per amorem possunt existere in amare,
sortitur amor in similitudinem potestatis; quoniam, nisi amor potestatis
similitudinem sortiretur, non posset esse potens in tantum,
quod ipse foret ratio, per quam bonitas, magnitudo, duratio
et cetera, possunt existere in amare; est ergo amor potestatis similitudo,
cum sit hoc, per quod bonitas et cetera, possunt existere
in amare.
Et quoniam potestas in amore est id, per quod bonitas et cetera,
possunt existere in amare, oportet potestatem sortiri similitudinem
amoris in amare, ut ipsa possit esse ratio bonitati et cetera,
existendi et agendi in amare. Et eodem modo secundum se,
quodlibet ipsorum principiorum ab alio similitudine sibi sortitur,
permanens simpliciter id, quod ipsum existit; et pro eo, quod
unumquodque principiorum permanet simpliciter id, quod ipsum
existit, conseruat ei duratio suam entitatem et naturam et
proprietatem naturalem; et ex eo, quod quodlibet ipsorum similitudines
a quolibet alio sortitur, multiplicat magnitudo de quolibet
eorum tertium, uidelicet substantiam compositam ex se ipsis,
in qua illucescentes apparent entitates, naturae et proprietates
principiorum amantiae.
Et patet ibi manifeste artificialis modus huius Artis, per quem
uoluntas ligabilis est ad amandum bonum et intellectus ad uerum
intelligendum.
[3] His itaque definitionibus consideratis, oportet ad quartam
regulam eas mitti, ita quod, sicut cristallum super colorem rubeum
uel uiridem uel cetera positum, recipit in diaphanitatem
suam similitudinem illius coloris, sic istae duae definitiones cum
regula, colorem et similitudinem alia istarum ex alia recipiant, ut
in illo colore et similitudine uniuersali amoris et intellectus uinculum
illucescat. Harum quidem similitudines perquiri oportet
successiue in regula, de paragrapho in paragraphum, secundum
materiam, quae necessaria est ad amorem et intellectum ligandum.
/*
Deinde similitudinem cuiuslibet earum oportet multiplicari in
ipsis definitionibus cum regula, ut ex totis tribus similitudinibus,
scilicet duarum definitionum et regulae, unum uniuersale constituatur,
in quo particulare quaesitum relucescat, sicut relucet in
ultimo paragrapho ipsius quartae regulae, ubi doctrina datur,
quomodo uoluntas generat uelle suum.
Illa igitur doctrina generationis, ad primam et secundam definitionem
praedictas applicata, manifestat, quomodo generatio intensa
est et extensa, possibilis et actiua, durabilis et possitiua atque
recolibilis, intelligibilis, amabilis et ex similitudinibus generabilis,
existente quolibet ipsorum principiorum in quolibet alio;
ita quod permanet per se simpliciter id, quod ipsummet existit.
Applicatis ergo omnibus praedictis ad propositum, traditur ars
et doctrina habendi desiderium et appetitum amandi bona et intelligendi
uera, sequendo processum huius Artis.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345

Torna all'inizio