huius precis effectu oblivionis in lubricum non casuro gratificaturi
quatenus vis possemus exprimere votis nostris.
57. FORMA INDIGNATIONIS
Nam post verba illa de iustitia responsuri concludere poteris: secus
vel alioquin contra te ulterius non monendum seu citandum ratione
previa vel suadente iustitia vel secundum instituta iustitie procedemus;
vel si temporalis potestas concludat, sic dices: alioquin nostre
indignationis aculeos non vitabis.
58. QUIBUS CASIBUS POSSINT ALIQUE PARTES EPISTOLE PRETERIRI
Interdum vero epistola, etsi omnes partes proposite non concurrant,
nichilominus est perfecta, ut puta quando due persone sunt affines,
seu multum benivole, seu negotium est honestum. Quibus casibus
exordium, et conclusio poterunt preteriri.
|
475
480
485
|