est mortem ipsius, egerint, demostratur, quia ipsum lancea perforarunt
et de vulnere sanguis et aqua illico manaverunt. (11)
Circumstantie non silentur, quia proditorem conducunt, oportunitatem
noctis querunt, falsos testes adibent, populum incitant
ad clamandum. (12) Demonstrat eadem passio res postea
consequentes, scilicet quomodo Iosep corpus Christi petierit a
Pilato et illut posuerit in monumento novo (13) et quomodo Iudei
ad eundem presidem accesserunt, facientes sepulcrum Domini
a conductis et armatis militibus custodiri.
(14) Hec de dignitatibus sententiarum sufficiant, hoc notato:
quod quedam in ordine affinitas observatur, quia subsequens in
aliqua virtute semper respicit precedentem.
68. (1) DE VITIIS DICTATORIE FACULTATIS.
(2) Post elegantiam, compositionem et dignitatem vitia que
dictatori generaliter sunt vitanda seorsum voluimus annotare,
ne haberent feda consortium cum honestis. (3) Purum itaque
debet esse dictatoris eloquium tam in iunctura litterarum et sillabarum
quam in connexione sensuum et totius contextione sermonis.
(4) Quare in primis cavendum est gramatice legibus obviare
ne barbarismi vel soloecismi vitium incurratur. (5) Decem
quoque vitia illis adiuncta diligentissime sunt vitanda. De quibus
breviter videamus.
|
|