Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 21


Greci non valentes amplius hostiles impetus sustinere, fusi cesique
sunt, magna pars eorum cum ducibus suis Panormum transvecti.
/*
VIII. De excidio civitatis Barensis.
Ea rex potitus victoria, Barum traducit exercitum, ibique populum
eiusdem urbis inermem obvium habet, ut sibi parcatur
orantem. At ille, castelli sui quod a Barensibus dirutum erat
ruinas aspiciens, "iusto ", inquit, "vobiscum agam iudicio, et quia
domui mee parcere noluistis, certe nec ego vestris sum domibus
parciturus; vos autem omnes libere cum rebus vestris abire
permictam". Dantur ergo eis duorum dierum inducie, ut interim
exeuntes omnia sua secum asportent. Quod ubi factum
est, muris primum equatis solo, totius insecutum est excidium
civitatis. Ita prepotens Apulie civitas, fama celebris, opibus pollens,
nobilissimis superba civibus, edificiorum structura mirabilis,
iacet nunc in acervos lapidum transformata. Huius rei fama comitem
Robertum aliosque qui rebelles extiterant valde perterruit,
presertim cum viderent de totius Apulie civitatibus ad regem
omnes confluere. Nec iam facile tantis erat viribus resistendum,
omnemque spem venie crudelitas regis excluserat. Relictis
ergo castellis, oppidis urbibusque quas possederant, multi regni
terminos exierunt, plerique cum comite Roberto in terram Aprutii

1



5




10




15




20

Torna all'inizio