qui investituram Cumani episcopatus a rege, et ordinationem a patriarcha Aquiliensi,
suo metropolitano, susceperat, de captione liberaverunt. Sed Cumani, illico restituti,
Mediolanenses expulerunt, et quos invenerunt jacentes in fuga, sive in spoliis honeratos, in
morte et in ore gladii dimiserunt. Guilicionem vero, Buchardum et Lanterium Sicheri, quendam
quoque meum nepotem, et plures de egregiis militibus et civibus Mediolani, resistentibus
ipsis fugantibus, occiderunt.
48. Marchiones vero et comites Longobardie in hac tempestate convenerunt Mediolani,
ut ibi coram episcopis suffraganeis et cumprovincialibus explicarent imperatoris innocentiam,
et ipsum imperatorem producerent in archiepiscopi et episcoporum benivolentiam.
Episcopi itaque, consedentes in palatio Mediolanensi, una cum archiepiscopo atente audierunt
marchiones et comites, fideliter loquentes de domino suo; propter quorum verba quam
plures arbitrati sunt imperatorem esse alienum ab excommunicationis culpa. Sed dum
archiepiscopus et episcopi contentiones adversus marchiones et comites, duces et reges disputarent,
milites et cives Mediolani in atrio ecclesie jurabant facere gueram Cumanis, donec
Vicum et Coloniolam destruerent, civitatem quoque ipsam dissiparent. Huic autem juramento
manus Widonis, episcopi Cumanorum, resistit; sed Arduinus, ejusdem episcopatus
advocator, consensit, et ut ipsum juramentum compleretur, multum studuit. Verumtamen
utrorumqne, scilicet Widonis et huius advocati, studium recte sive non recte dicitur fuisse
iniquitatis seminarium. In quo enim semine quis vivens vidit tot pessima opera? In hoc
semine castra multa et jocundissima et opida fortissima cum habitantibus et villis suis utrobique,
etsi non eque, combusta sunt et destructa. Naves quoque multe et bellicose cum viris
et innumerabili multitudine hominum in lacubus submerse jacent. Ipsa tandem civitas, suis
evacuata cultoribus, lacrimabilibus occulis suam ruinam cottidie videt. Vel plures quoque
de clero et populo totius orbis propter diversa studia Romani pontificis et ejusdem Urbis
et ecclesie patritii et advocati, sive pie sive non pie dicuntur certare ad animarum perditionem
et maximam corporum confusionem. Ego autem, memor horum mallorum, diversas
suffero perturbationes, non quia scisma sedeat in animo meo, sed quia scismaticis, usurpantibus
res meas, non consentio. De ipsis apud sacerdotes, pontifices, milites, cives, consules
et reges justitiam quesivi et quero.
48 bis . Guera Cumanorum et Mediolanensium durante atque eorum consulum et pontificum,
vidi domnum papam Calistum et Yordanum archiepiscopum cum pluribus ecclesiasticis
et secularibus viris illustribus consedere in Terdonensi palatio. In quorum presentia
querele mee causam protuli, scilicet de domno Yordano, et querendo introduxi injurias et homicidium,
quod manus eius fecit in me post literas, quas domnus papa Gelasius misit illi pro
me. Quarum exemplum hoc est: "G. Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Yordano,
Mediolanensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Frater iste Landulphus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|