aliquem hominem clarius quam aliquam aquilam. Sed nullus
viator potest ita clare videre sicut quicumque beatus, nec quicumque
beatus sicut Deus.
Et ideo alii dicunt quod diverse scientie bene possunt esse
de eodem ita quod una deliberet de eo subtiliter et alia grosse,
sicut se habet astrologia ad navalem - ut dicunt - sicut patet
in I Posteriorum .
Sed isti non videntur bene dicere nec secundum intentionem
Philosophi, quia de necessitate oportet quod si obiectum habitus
est idem formaliter, quod habitus sit idem. Unde navalis distinguitur
ab astronomia quia contrahitur subiectum eius per
quedam signa apparentia.
Et ideo alii aliter dicunt, silicet quod sit perfectum recipere
comparationem, ut dicatur perfectum perfectius perfectissimum,
ita et absolutum ut dicatur absolutius absolutissimum.
Dicunt ergo quod Deus sub absoluta consideratione est
obiectum vel subiectum scientie nostre; sed sub absolutiori est
obiectum scientie beatorum, sub absolutissima vero est obiectum
scientie Dei. Et hoc dictum concordare videtur cum opinione
illorum qui ponunt Deum esse subiectum in theologia non sub
aliqua ratione speciali. Quod apparere dicunt ex duobus eorum
principiis, et iterum ex eorum positione. Unum enim principium
eorum est quod nostra scientia subalternatur scientie Dei et
beatorum. Ergo cum scientia subalternans et subalternata sint
|
|