Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 200


2. Praeterea, apparitiones corporales Angelorum eo quod insolitae sunt, et
praeter communem cursum naturae, inter signa et mirabilia computari possunt.
Signa autem data sunt non fidelibus, sed infidelibus, ut dicit Apostolus,
1 Corinth., 14. Cum igitur beata Virgo fidelissima fuerit, non videtur ad eam
apparitio corporalis Angeli fuisse facta.
SED CONTRA, Luc. 1, super illud: «Quae cum audisset turbata est», dicit Glossa:
«Trepidare virginum est, et omnem viri ingressum pavere, omnesque
viri affatus vereri». Non autem hoc virginibus efficitur ex intellectuali consideratione
viri vel ex imaginatione, sed ex corporali aspectu. Ergo Angelus in
corporali visione Virgini apparuit et eam collocutus est.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod congruum fuit Virgini
suam conceptionem annuntiari, multis de causis. Primo, quia cum mens Deo sit
vicinior quam corpus, non decebat ut Dei sapientia eius uterum inhabitaret sine
hoc quod mens eius cognitione summae sapientiae resplenderet; et ideo non
decuit eam ignorare quod in ea fiebat, sed oportuit hoc sibi annuntiari.
Secundo, quia ipsa futura erat certissima testis inusitatae conceptionis; unde
oportuit quod de tam magno mysterio per Annuntiationem erudiretur. Tertio,
quia Deus non diligit coacta sed voluntaria servitia, ut qui obsequuntur ex ipso
ministerio mereantur. Unde cum beata Virgo singulariter et excellenter in Dei
ministerium eligeretur, quem in utero portavit, lacte aluit, et brachiis baiulavit,
decuit ut consensus eius Angelo nuntiante requireretur, quem humiliter praebens,
ad obsequium se sedulam et promptam obtulit dicens: «Ecce ancilla
Domini».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non erat determinate sub fide cadens tempus
Incarnationis, et per quam Virginem hoc esset implendum; unde de hoc
instruenda erat per Annuntiationem. Incarnationem enim futuram esse, quod
antiquorum fidei subiacebat, firmissima fide tenebat.
Ad secundum dicendum, quod allocutio Angeli non ex humana ratione persuasit,
sed ex omnipotentia divina, cui fides maxime innititur: dixit enim: «Non erit
impossibile apud Deum omne verbum».
Ad tertium dicendum, quod ea de quibus est prophetia praedestinationis complentur
sine nostro arbitrio causante; non tamen oportet quod sine arbitrio
consentiente.

Torna all'inizio