Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 804


seu utriusque sexus familiis, sub Monasterium
Sanctae Trinitatis a nobis in insula,
cui nomen est Casa aurea, constructum ob
nostrae mercedis augmentationem subdere
dignaremur. Nos vero dignam satis ratamque
ipsius intuentes supplicationem, juxte
quod humiliter petierat libentissime annuimus,
subdentes praedictam Beati Martyris
Cellulam, cum his qui ibidem deserviunt
devote famulis Christi, et universis quae
possidere videntur circumcirca, vel longe
positis ipsius sancti loci proprietatibus, cum
servis et ancillis, et cunctis pertinentiis ipsorum,
tam nostra, quam praedecesorum
nostrorum liberalitate, seu etjam quorumlibet
fidelium Christi donatione, oblatione
vel qualibet coemptione aut commutatione
acquisitis, nec non etjam universos commenditos,
chartularios, vel libellarios ipsorum
sub jure praedicti Coenobii Sanctae Trinitatis,
atque dominatione ex hoc nunc et
deinceps; quatinus hujus nostrae auctoritatis
tuitione protecti et perenni provisione sussulti,
quicquid hucusque acqusiierunt, aut
in antea Deo propitio acqisituri sunt, inconvulsae
retinentes, quiete ac pacifice possidentes,
altissimum iugiter Dominum pro
nostri statu Imperii devotis precibus valeant
exorare. Quin etjam ad maiorem nostrae
mercedis cumulum volumus, et omnimodis
jubemus ut ubicunque vel undecunque
necesse habuerint, tamquam de domnicatis
nostris, ita et pro ipsius sacri loci rebus vel
familiis inquisitio fiat. Si quis autem ex Praesulibus,
Ducibus, Comitibus, Castaldionibus,
Sculdationibus, seu quibuslibet publicae
partis officialibus, vel curialibus nec
non etjam discurrentibus missis nostris, aliquam
suprataxato venerabili loco molestjam
vel inquietudinem, deminorationem, vel
invasionem in rebus ipsius vel familiis intulerit,
et hoc nostrae auctoritatis augustale
munimentum vel in minimo violasse convictus
fuerit immunitatis nostrae mulctam,
hoc est poenam triginta librarum argenti
saepedicto sacratissimo loco componere compellatur.
Et ut hoc certius credatur, et attentius
observetur manu propria inscripta
roboratum ac stabilitum ex annulo nostro
subter jussimus insigniri.
Signum Domni Ludovici Serenissimi Imperatoris
Augusti. Giselbertus Presbyter et Notarius
ex jussu Imperiali scrisi, et subscripsi.
Data pridie Calendas Junias, Indictione
sexta. Actum Civitate Capua, anno Impe¬rii
Domini Ludovici Serenissimi Augusti vicesimo
quarto, in Dei nomine feliciter. ”
Post haec Domno Ludovico Imperatore in
rebus publicis augustaliter agente, et Domno
Romano Abbate in emendis usquequaque possessionibus,
ac aliis Piscariensis Monasterii profectibus
laborante, factae sunt in diversis provinciis
emptiones plurimae, videlicet facta est emptio
de terris, vineis in cunctis rebus et substantia
cujusdam Mainerii, filii quondam Manefredi
in suprascripta villa Bectorrita, dante inde
ipso Abbatee argentum solidorum triginta.
Item completa est venditio quam fecerat Allo
Castaldio, et Fredelli uxor ejus de Curte in
vico, loco nomine Viario, cum Ecclesia Sancti
Flaviani, et de alia Curte in Pinne, vocabulo
Ocretano, cum Ecclesia, Sanctae Juliae, et
Sancti Florentii, cum omnibus ad easdem curtes

Torna all'inizio