Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 124a


et indeterminate. Et hoc modo
concedo quod sit principium constructionis,
scilicet incomplete et sub indeterminatione.
<Ad 2-1-1> Ad primum dicendum,
quod eo modo quo modus significandi essentialis
generalis est causa aliorum modorum,
eodem modo revera est causa
constructionis. Est autem causa aliorum
modorum significandi non efficiens, quia
non est impositor, sed regulans et limitans
impositorem ad imponendum modos significandi
subsequentes. Unde impositor
necessarie imponit ad significandum rem
secundum voluntatem suam, et etiam sub
illo modo significandi essentiali generali,
sub quo vult. Sed de aliis modis subsequentibus,
scilicet de modis significandi
essentialibus specialibus vel de accidentalibus,
non omnino est in voluntate sua,
sed oportet quod ipsos imponit secundum
limitationem, et regulationem modi
significandi essentialis generalis. Unde
nihil potest Imponere dictioni, quo sit
repugnans modo significandi essentiali
generali eius. Et ita iste modus essentialis
generalis est causa aliorum consequentium,
permissivus regulativus, et, nisi permittat,
non possunt imponi. Et eodem
modo etiam concedo quod sit causa constructionis
et non alio modo.
<Ad 2-3 > Ultimum argumentum non
multum facit fidem ad constructionem.
Non enim, si modus significandi essentialis
generalis consideraretur in gramatica
propter orationem perfectam, que habetur
mediante constructione, propter hoc

Torna all'inizio