Hoc sine nulla dies abiut, nox nulla sine illo.
Ille breves cenas in longum traxit, et idem
Nunc longam breviare viam, nunc tramite plano
Edocuit rigidi transire cacumina montis:
Denique quicquid agens, nullo discrimine secum
Sopitus vigilansque fui, noctemque diemque.
Hic michi nunc etiam dubii sub tempore belli
Affuit in somnis. Quis somnum dixerit illum?
Pervigil astabam. Fracta nam pace sub armis
Omnia fervebant; seroque in castra reversus
Contigeras animum. Iubeas si vera fateri,
Non timui; tamen in dubio spes fessa pependit
Usque sub occasum solis. Tum maxima pernox
Cura animum tenuit, quid secum postera ferret
Tot motus clausura dies. Hic nocte sub alta
Aspicio adventare senem, quem rara tegebant
Frusta toge et canis immixta et squalida barba.
Sedibus exierant oculi. Cava frontis ymago
Horrorem inculta cum maiestate ferebat.
Dirigui. Tunc ille manu similisque videnti
Occupat ancipitem Graioque hec more profatur:
'Salve, care michi Latie telluris amice
Unice! quodque diu votis animoque petisti,
Aspice qualis erat quondam dum vixit Homerus.
Huc ego vix tandem reserato carcere Ditis
Emersi, tacite perrumpens viscera terre'.
Procubui voluique pedes contingere pronus:
Umbra fuit nudeque heserunt oscula terre.
|
155
160
165
170
175
|