post fata relinquens omnibus qui noverunt eum,
praefinito tempore secuturis ut optent simile nomen et publici
oris testimonium post eorum obitum obtinere. Vobis
igitur, bone pater, cui justa deesse non potest in tam
boni filii amissione turbatio, providere convenit et pensare
ne continuo parendo dolori modum excedere vos
contingat, quia Dominus dedit et abstulit ut ejus nomen
debeat benedici et nemo possit suo nutui contraire. Providete
tamen vobis superstitem de renibus vestris expectatam
sobolem subrogare, cum de novi thori conjugio
spes optatae felicitatis accedat, dummodo viri prudentis
animus doloris instanciae qui muliebrem frangit animum,
non virilem, per assuetudinem non succumbat.
Nos autem qui vos diligimus et in adversitatibus vestris
aeque compatimur, prudentiam vestram multorum exemplo
conspicuam praesumimus ex idemptitate dilectionis
habitae commonere, quatenus condictionis humanae tenore
perspecto ac ioci et officii vestri qualitate pensata,
utriusque salutem hominis procuretis ut post effusos
filialis funeris gemitus et paterni pectoris consummata
suspiria, in vobis ipsis spem naturae, virtutis et prudentiae
colligatis. Quare si de filio vestro, sicut placuit Domino,
ita factum est, nec primus estis nec ultimus patrum
qui talia pertulerunt; nec nomen patris per Dei gratiam
amisistis quin plures gremii vestri futura mater in
proximo filiorum conspectu patri assistat, ut incolumitati
vestrae ac vestrorum potissime provisuri ad debitae
consolationis remedium in Domino consurgatis; ostensuri
caeteris per exemplum qualiter a prudenti viro, totius
generis et patriae speculo, in similibus ad debita
solatia doceantur. Deus autem consolationis animum vestrum
de sua clementia plenarie consoletur.
|
|