Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal
Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive
bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis
extreme misericordie operibus prevenire, ac eternorum intuitu
seminare in terris quod reddente domino multiplicato
fructu recolligere debeamus in celis, firmam spem fiduciamque
tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet,
et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et
metet vitam eternam.
Cum igitur dilecte in Christo filie . . abbatissa et conventus
monialium sancti .. de tali loco dyocesis cantuariensis,
que spretis mundanis illecebris elegerunt famulari domino in
abiectione voluntarie paupertatis, non habeant unde vivant,
nisi a Christi fidelibus subveniatur eis, universitatem
vestram rogamus et hortamur in domino, in remissionem
vobis peccaminum iniungentes, quatenus de bonis collatis
a domino pias ad hec elemosinas et grata eis karitatis subsidia
erogetis, ut per subvencionem vestram earum inopie
consolentur, et vos per hec et alia bona que domino inspirante
feceritis ad eterna possitis felicitatis gaudia
pervenire.
Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum
Petri et Pauli apostolorum eius ac gloriosi Thome martiris
auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis
qui eis ad hec manus porrexerint karitatis xl dies de
iniuncta eis penitencia misericorditer relaxamus.
Has vero litteras mitti per questuarios, inhibemus,
eas — si secus actum fuerit — carere viribus decernentes.
Datum etc.
4. Indulgencia pro ponte construendo.
Universis Christi fidelibus per civitatem et dyocesim
cantuariensem constitutis frater I permissione divina etc.
Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus etc. ut supra.
Cum igitur dilectus filius N, lator presencium, in strata
publica pontem constituere seu reficere ad transeuntium
|
|