DE SANCTA MARIA MAGIPERTI.
IN nomine domini nostri Iesu Christi eterni. Vicesimo anno
principatus domni nostri Pandulfi, et quinto anno principatus
domni nostri Landolfi glorioso principis, mense ianuario, sexta indiccione.
Ideoque ego Dacuperto presbiter et monachus, senior
et custos ecclesie Sancti Martini, qui constructa esse videtur in
monte Marsico, subiecto monasterii Sancti Vincencii, situs supra
Vulturni flumini fontes, ubi domno Paulo venerabilis abbas preest,
divina inspiracione conpulsus, propter mercede et redemcione
ani[me] mee, ut aput eternum Dominum a peccatis meis requiem
invenire valeam, per hoc scriptum iudico atque offeruit in suprascriptam
ecclesiam Sancti Martini, ubi ego ipse regimen teneo, hoc
est de terre mee, quem ego per cartule comparate abeo ab At<t>o
filio Attoni, qui fuit habitator in Capua ad ipsa valnearia, et da
Grimoaldo, que Sparanu clericus et Adelpertu, que Adi clericus
germani filii Adelberti. prima ex ipsa pecia in finibus Calinolo,
loco ubi dicitur Pisimanu, ubi ipsa ecclesia vocabulo Sancta Maria,
quem nos laboravimus, qui habet finis terra ipsa: de unu latu
terra Adelberti et Grimoaldi venditori, et terra de Lacossellu, et
terra de suprascripti germani, quem mihi qui supra Dacuperti presbiter
et monachi venundatum abuit, quem hic subter in predicta
ecclesia offeruit; aliu latu tenet in via, qui decernit inter ea terra
|
|