essendi, on vero formam vel esse significat. Dicit ergo: et causale quidem
essendi omnibus, id est materia, de qua existunt omnia, non est occulta
divinitas, non on, id est nec est aliqua forma vel aliquid esse debitum
materie. Quapropter recte concludi potest, quod non sit vel aliquid sit,
secundum ullum ens eorum que sunt et aliquid sunt.
Nec te moveat quid sit quod dico “et sunt et aliquid sunt”. Nam
ex natura substantiali res sunt, ex natura vero accidentali non sunt,
sed aliquid sunt. Ut homo ex natura substantiali, que est humanitas,
est; ex natura vero accidentali, que est albedo vel linea, non est, sed
aliquid est. Nam si homo ex albedine esset, destructo albo, homo non
esset. Et causale, id est materia, est creatio; on vero, id est forma, est
generatio, que est ingressus in substantiam, id est in substantialem formam
vel habitum substantialem, ut cum de non animato transit et ingreditur
ad animatum ut sit animatum. Dicit ergo quod occulta divinitas
nec est causale nec on.
Concludit ab antecedenti et ait: igitur ut unitas omnis essentie
proprie et scienter ipsa de se ipsa manifestat, subaudi “theologicam veritatem
et virtutem suam credentibus”. Sed quia per speculum videmus
ipsam divinitatis gloriam et per partem, idcirco adiecit: utcumque. Quod
<enim> manifestat, proprie et scienter manifestat, quia propria eius est
scientia qua manifestat, et tamen quia eam plenam haurire non possumus,
utcumque, id est nostro speculandi modo, se manifestat. Sed et ideo se
manifestat, ut sibi manifestatione sue virtutis uniat omnem rationalem
tam in hominibus quem in angelis essentiam. Ideoque gloriose vocatur
“unitas omnis essentie”.
Perspicuum est ergo quod sequitur nec eget expositione, quia dicta
iam dicta conmemorat. Ait enim ex superioribus coniungens: De hac
igitur, ut dictum est, superessentiali divinitate non audendum dicere neque intelligere
quid preter divinitus nobis ex sacris eloquiis expressa. Etenim sic
ipsa de semetipsa in eloquiis proprie tradidit, ut nullus a seipso et ex se ipso
de divinitate loquatur, sicut ipse Dominus noster Ihesus Christus non a
seipso nec suum sed Patris loquebatur sermonem. Unde ait in Evangelio
secundum Iohannem Iudeis: «Sermo, quem locutus sum vobis, a me
ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit,
quid dicam et quid loquar».
|
|