Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 214


Alius error fuit dicentium, quod caro Christi secundum quod in parentibus erat,
infecta non fuit. Dicunt enim, quod peccante Adam, Deus conservavit in illo aliquid
incorruptum et non infectum, per quod humana natura sanari posset: et
hoc quidem transfusum est sine aliqua infectione usque ad beatam Virginem, et
exinde formatum est corpus Christi. Hoc autem erroneum reputatur praecipue
propter duo. Primo, quia secundum hanc positionem Christus non esset vere
filius Virginis, nec vere ex stirpe alicuius patrum progenitus, nisi solum ex
Adam: illa enim pars quae incorrupta in humana natura remansit in hominibus
aliis ab Adam, fuisset quasi extraneum ab eis, soli autem Adae connaturale
quantum ad primum statum. Secundo, quia tollitur congruus satisfactionis
ordo. Sicut enim non erat decens ut pro Adam et eius successione corrupta aliquis
satisfaceret qui ex illo genere non esset; ita etiam non esset congruum ut
naturam infectam satisfaciendo sanaret Dei Filius, nisi hoc ipsum quod prius
infectum fuerat, assumpsisset.
Et ideo dicendum est, quod caro Christi, secundum quod fuit in patribus, et
etiam in ipsa beata Virgine, peccato infecta fuit antequam assumeretur; sed in
ipsa assumptione ab omni infectione peccati purgata est, ut secundum quod est
actu caro Christi, in ea nihil maculae inveniatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus dicitur de caelo venisse, non ratione
naturae assumptae, quasi anima vel corpus eius prius in caelo fuerit assumpta,
et postmodum per uterum Virginis ad nos pervenerit; sed quantum ad personam
assumentem, quae quidem de caelo ad nos venisse dicitur, non loci mutatione,
sed visibilis naturae assumptione.
Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur primitias nostrae carnis assumpsisse,
non secundum identitatem rei, ut scilicet natura carnis quam assumpsit,
semper in conditione primi status remanserit, sed quantum ad similitudinem;
quia caro assumpta, prout consideratur actu caro Christi, sine infectione culpae
fuit, sicut et caro primi hominis ante peccatum, ut Magister in littera exponit.
Ad tertium dicendum, quod caro Christi in Abraham non fuit ut medicina vulneris
in actu, sed solum in potentia, secundum scilicet quod ex eo propagari poterat
illa caro ex qua medicina nostri vulneris facta est: et ideo non oportet quod
fuerit ibi actu sine infectione vulneris, sed solum in potentia secundum ordinem
quo caro Christi ex ea propaganda erat.
Ad quartum dicendum, quod aliquod corruptum est reparabile dupliciter. Vel
secundum potentiam passivam tantum; et sic oportet ut remaneat in eo aliquid
non corruptum, idest non per corruptionem annihilatum, sicut dicitur contrarium
corrumpi per adventum contrarii: oportet enim subiectum remanere cum
possibilitate ad salutem quae recuperanda est. Vel secundum potentiam passivam
et activam simul, sicut homo infirmus curabilis est quandoque virtute activa
naturae suae; et quia idem non patitur a seipso, necesse est ut in eo quod sic
reparabile est, sit aliqua pars non corrupta, nec corruptioni subiecta, sicut cor.

Torna all'inizio