sarracenus, qui pro magna parte occupaverat regnum propter
infinitos thesauros quos habebat. Qui tamen prima facie nos
honoravit ficte, postmodum curialiter nomine mutui accepit
nobis LX millia marcarum in auro, in argento, serico, pannis
aureis, lapidibus preciosis, perlis, camphora, musto, mirra et
aromatibus ex dono maximi Kaam et aliorum principum et
xenia missa Pape, et fuimus curialiter capti quatuor mensibus.
6. In isto altissimo monte, forte post paradisum alciore qui
sit in terra, putant quidam esse paradisum et male, quia nomen
contradicit; vocatur enim ab incolis Zindanbaba, Baba, id est
pater, et mama, id est mater in omni ydiomate mundi, et Zindan,
idem est quod infernus; ideo Zindanbaba idem est quod infernus
patris, quia ibi de paradiso expulsus, positus fuit pater quasi in
inferno.
7. In isto eciam altissimo monte est cacumen supereminens,
quod raro videri potest propter nebulam. Deus autem misertus
lacrimis nostris, quodam mane in aurora fecit ipsum luminosum
et vidimus flammam clarissimam illustrantem ipsum. In descensu
collis eiusdem montis est planicies altissima pulcra, in qua
sunt per ordinem: primo forma pedis Ade, secundo statua
quedam sedens, sinistra manu super genu quiescente, dextra
levata, extensa contra occidentem. Item domus eius, quam fecit
manibus suis quasi per modum sepulcri quadrangula oblonga,
hostio in medio de maximis lapidibus, marmoreis tabulis, non
muratis sed suppositis.
8. Dicunt incole maxime religiosi, qui stant ad pedes montis
sine fide sanctissime vite, quod illuc nunquam ascendit diluvium,
ideo est permanens domus illa, sompniantes contra sacram
scripturam et dicta sanctorum. Ipsi tamen habent pro se argumenta
apparencia valde, et dicunt se non descendisse de Caym
|
|