n. 27
Socero et socrui suis domino L. et dominae A. P. de
Vinea, etc. Cum pervenerunt ad audientiam meam nova
de obitu N. dilecti filii vestri, cognati mei, tactus dolore
cordis intrinsecus dolui et condolui valde vobis; utpote
qui bonum de ipso fratrem amisi, et lumen oculorum
vestrorum a luminibus vestris anxior in eo fuisse sublatum.
Flevi quoque prae dolore nimio; oculi mei faciem
lachrymis maduerunt, quod uxori et filiabus meis tam
dilectum collateralem decessisse cognovi, qui absentiam
meam una vobiscum commorans supplere poterat, ad
consortis meae solatium et natarum. Continuatis ergo in
ejus memoria diebus pluribus fletibus et dolore, vidi quod
frustra dolebam et quod redimere non poteram mortuum
effusione continua lachrymarum, meditatus potius
ipse mecum, quod cum sortis humanae debitum solverit,
licet fatali casu et mutato ordine parentum vota turbaverit,
et dies nequiverit protrahere longiores, sui
memoriam, quam sors amara peremit communibus dimisit
intercessoribus adiuvandam; ut cujus vila nos carere
contigit, pro eo teneamur ut vivat potius orare quam
|
|