: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 49


estensis manendo, quod frater suus Bela rex Ungarie ad misericordiam flecteretur ut
ei saltem aliquam particulam regni latissimi assignaret, videns quod nihil proficeret, memorato
rege in sua duricia permanente, duxit uxorem Traversariam filiam Guielmi, filii Pauli Traversarii,
civis ravennatis nobilissimi, ad quam erat paterna hereditas devoluta. Fratris itaque
perfidia impellente, nolentis habere in regno consortem, compulsus est tanti regis filius feminam
longe se minorem, licet ditissimam ducere in uxorem. Excusare tantum regem Belam quidam
conabantur, dicentes quod rex benigne fratrem tractasset nisi uxor eius, Ascari Grecorum principis
filia impedisset, que regem modis quibus poterat a clementia assidue retrahebat. Dicebat
namque regi prefata regina, Latini generis inimica: Nequaquam filius Lombarde cum filiis
meis regnum Ungarie possidebit. Et rex nimis credulus huiuscemodi verbis uxoris, permansit
finaliter obstinatus in odio fraterno. Sed tali excusatione minime regia maiestas ab iniquitatis
infamia liberatur; immo verissime potest dici quod rex tam ditissimus in hac parte perniciosum
crudelitatis exemplum in toto terrarum orbe, cum periculo sue anime et regni discrimine,
regibus et principibus et cunctis hominibus dereliquit, fratri suo unico innocenti victum
et vestitum denegando et comitatus et dignitates alias suis militibus, et cubiculariis largiendo.
Unde sicut pro peccato Ade, qui voci sue obedivit uxoris plus quam divino precepto, terra
fuit opere maledicta, ita forsitan ob hanc predicti regis perfidiam, divina iustitia faciente,
que nullum dereliquit heredem piaculum impium quia ultra istud adversus prefatum regem
duplex tribulatio consurrexit, Tartarorum videlicet et Boemorum, qui regnum eius gladio incendiis
et rapinis plurimum vastaverunt. Nam qui iniuste alium depredatur, iusto Dei iudicio
tandem incidit in manus alterius predatoris.
Anno Domini 1263. Cum Azo illustris marchio estensis dolorem amarissimum, qui ex
morte sui unigeniti filii acciderat temperasset, tenens pro illo dulcissimum nepotem, divino
munere sibi collatum, virginem nobilissimam natione ianuensem de progenie scilicet magnifici
pape Innocentii, predicto suo nepoti tradidit in uxorem cuius nuptias cum magna claritate
femine celebravit. Mirabantur plurimi tunc temporis quod Marchio, posposito illustri
Stephano filio sue neptis, scilicet regine Beatricis, et filiis naturalibus quam pluribus, ferventissimum
amorem sui pectoris abundantius effuderit in nepotem. Sed revera hoc animum
Marchionis ad nimium amorem pueri specialiter inclinavit, quia puer Obizo Rainaldum querentibus
exhibebat. Tam enim in moribus quam in facie relucebat in ipso sui genitoris imago,
sic enim oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. Unde benignissimo principi quasi adhuc
suum carissimum filium vivere videbatur, eum eius expressam cerneret imaginem in nepote.
Oculi quippe Marchionis grato spectaculo dilecte imaginis videbatur ita ut amore presentis,
absentis filii desiderium temperaret. Rivulus namque amoris precipui quia corde Marchionis

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio