Domno H<einrico> praecellentissimo regi, P<etrus> peccator monachus
servitutem.
Subditi quique timent regem, rex necesse est metuat conditorem. Sed
cum scriptura dicat, quia cui plus committitur, plus requiritur, eciam in
hoc expedit regem propensius formidare, quod illi quem cordis occulta
non fallunt, cogitur de pluribus racionem reddere. Cum igitur rex in iudicio
discuciat hominem, Deus regem, dignumne est ut pulvis timeat pulverem,
et idem pulvis in rege divinam despiciat maiestatem?
In diebus tuis, o rex, obortum est tale periculum, quod omnium pene
transcendit nequicias saeculorum. Apostolica nimirum sedes per heresiarcham
Parmensis aecclesiae scinditur, religio christiana confunditur,
apostolorum labor evertitur, et universalis splendor aecclesiae per tenebrosam
unius scismatici hominis concupiscenciam obscuratur. Quid ad haec
dices, qui aecclesiasticae defensionis officio fungeris, qui in paterni vel aviti
sceptri iura succedis? An plenae forte robur aetatis adhuc tibi deesse
conquereris? Sed ecce Ioas rex Iuda tener adhuc de sartis tectis templi
celeriter instaurandis cum sacerdotibus disputat, eos quoque collatam a
populo vetat retinere pecuniam, totamque artificibus operum iudicat exhibendam.
David vix dum adulescenciae limen ingrediens, adversus Goliath
non cum gladio, sed cum lapillis quasi pueriliter dimicat, sed ei caput
tamquam vir fortis ictu pugionis optruncat. Adulescentulus adhuc Iosias
omnia vasa Baal de templo Domini cum sacerdotibus proicit, et in convalle
|
|