Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 148


excusationis erga vos inductione pretollerer, unde forsitan vitiosus inscribor.
Cum etenim ad contactum picis vix ei valeat inquinamenta non
sequi, et in igni frustra qui ponitur, ut adustionis non sentiat detrimenta,
infitiari nolo nec valeo, quia, dum terrenis anfractibus seculi terrores et
turbines producentis, corporali presentia, confractus inhereo, vel dum in
infimis, in que naturaliter ponderosa queque res labitur, infirmus abducor,
cum universitate transire me expedit, et aliquid aliquando facere quod
repugnat affectui et obviat rationi. Qualiter tamen in huius perplexitatis
obiectibus, quantum humana fragilitas potuit refragari, honorem et incrementum
ecclesiastice libertatis procuraverim hactenus et procurem, novit Ille qui novit
omnia et quamplurium operum experientia protestatur. Sed
huius colluctationis impulsus et scabies inquinativa terrestrium etherea
sacra non adeunt et mentem vestram, in sublimibus habitantem, turbinis
huius famosa vel fumosa potius scaturies non attingit. Nos igitur, qui terrenis
incumbimus procellis, talibus vexamur et premimur. Et licet ex
utriusque pagina testamenti splendens illuminatio generaliter promittatur,
dum primo summus Pontifex lucem divisit a tenebris et subsequenter
populus qui ambulabat in tenebris vidisse legitur lucem magnam,
tanta verumtamen sub pedibus eius apud nos tenebrositatis caligo remansit,
ut lucis fulgor nobis hucusque patere nequiverit in obscuro. Futurum
tamen opinor et proximum ut, que nunc sunt prudentibus et doctis abscondita,
veritatis vicine misteria rudibus et parvulis revelentur.


… amico suo Nicolaus de Rocca.
Quod audire velle te credo, compendiose tibi nuntio me corporea perfrui

Torna all'inizio