meditati sunt.
Pro docilitate exponendo sententiam rei.
Si quis forte vestrum, iudices, est ignarus quibus de rebus oratio sit a me hodie instituenda, sciat illud caput esse ut absentum oratio ira a vobis habeatur, quod non ea iuri suo contra morem maiorum detractum esse intelligant. De hinc ne plus in ea re potentiam et iniquitatem paucorum civium, quam equitatem et leges valere patiamini.
Pro attentione.
Non dubito, iudices, vos equo animo causam meam hodierno die audituros, presertim quum ea sit pro salute vestrarum legum et iudiciorum coniuctim; quamobrem facite, iudices, vos rationibus meis quam attentos prebeatis, si vestre laudi ac glorie perpetuo consultum esse deliberatis.
De rebus magnis.
Magna res est, iudices, quam sum vobis expositurus, cui nisi tempestive consilio et virtute vestra occurratis; non mediocrem profecto aut rei publice aut vobis ipsis perniciem video esse allaturam. Necesse enim est, quum in civitate, in qua omnes equo iure uti oporteat, paucorum hominum potentia vel reliqua multitudo civium opprimatur; aut hoc malum serpat per totam urbem et publicum statum perturbet, aut erumpat in caput vestrum, qui, quum a re publica constituti sitis custodes et iudices equitatis ac legum, non cohibeatis libidinem et superbiam eorum, qui neminem pati possunt.
De novis.
Nova res et adhuc inaudita, iudices, coram vobis a me deferetur, quam, si exemplo maiorum nostrorum persequi volueritis, omnibus rei publice iuribus ac nervis circa ipsum initium libidini eorum resistetis, qui nullam honestam rem, pessimam omnem consuetudinem in urbem nostram inducere conantur. Quid enim potest magis contra publicos mores esse, quam eos ludos
|
|