non admittuntur, argumentum II q. III Notandum 
facti quidem questio in arbitrio iudicantis et ser 
quod non iuris, verbigratia pono talem iudicem iuste 
iudicasse; item pono dolum procurat[oris] nocere domino, 
item pono talem ap[pellationem] fuisse legittimam. 
Item negative positiones admittuntur etiam 
si sint tales que probari non possunt nisi per confessionem 
adversarii, ut in eadem constitutione Statuimus 
[VI 2, 9, 1] verbigratia ut in questione de non 
numerata pecunia ponit reus actorem peccuniam petitam 
minime numerasse. Item sciendum est quod 
si aliquis negat principalem non tenetur respondere 
ad aliquam positionem que sine eadem principali 
vera esse non potest, verbigratia pono te contraxisse 
cum Berta; tu negas, subsequenter facit talem 
positionem: "pono te solvisse dotem sibi"; non 
teneor respondere quia dos sine matrimonio esse non 
potest, ut, C., De do. inter vi. et ux., l. finali [C. 5, 16, 
27]. Hoc verum est si agatur tantum de matrimonio 
sed si vertitur questio super matrimonio et dote, 
tunc, et si negat matrimonium contractum esse, tenetur 
respondere ad positiones de dote, quia sublevatur 
adversarius a probatione de dote si probat 
matrimonium. Item si dico ita: "pono te appellasse 
a tali sententia" et tu negas, et subsequenter dico: 
"pono te eandem ap[pellationem] prosecutus fuisse, 
non teneris respondere quoniam per primam responsionem 
videris respondere. Item si negatur aliquid 
in genere et postea ponatur in specie non tenetur
  |  
  |