Papias: Ars Grammatica

Pag 119


140 Similiter in ix masculina et Latina i corripiunt penultimam,
"hic fornix, fornicis"; barbara quoque magis corripiunt: "Volux,
Volucis". 141 Alia uero omnia longam habent penultimam, ut
"fallax, fallacis"; excipiuntur "grex, gregis", "crux, crucis", "fax, facis",
"nux, nucis", "pix, picis", "dux, ducis", "trux, trucis", "coniunx,
coniugis", "salix, salicis", et que neque c neque g habent, ut "nix,
niuis". 142 In bs uel ms uel ps desinentia interposita i faciunt genitiuum,
ut "urbs, urbis", "hiems, hiemis", "inops, inopis". 143 Que
uero ante ps uel bs e habent et non sunt monosillaba, mutant
etiam e in i , ut "princeps, principis", "celebs, celibis". 144 A "capite"
uero composita etiam ti addunt, ut "anceps, ancipitis"; antiqui
enim "ancipes" dixerunt. 145 In ns uel rs uel ls ablata s additur tis ,
ut "mons, montis", "sapiens, sapientis", "cohors, cohortis", "puls,
pultis". 146 Excipiuntur duo causa differentie, "frons, frondis",
"lens, lendis"; et "glans, glandis"; et "libripens, libripendis"; et a
"corde" composita, ut "discors, discordis".

Torna all'inizio