ministrari fecisse sibi circumcisionem, propter  
veritatem Dei complendam, et promissiones ad patres  
factas. Promissum enim fuerat quod ex Judaeorum  
semine orturus esset: in quo benedicerentur  
omnes. Aliter. Ministerium circumcisionis, id est,  
ad populum Judaeorum, ut veritas Dei et promissiones  
ejus ad patres factas complerentur. Quales sunt:  
 Dabo vobis germen  (vel decorem)  justitiae , et:  Prophetam  
vobis suscitabit Deus , etc. 
5.  Gentes autem . Probat quia suscepit gentes, vel  
honorare Deum gentes, ab auctoritate  
Judaeorum. 
6. AMBROS.  Gentes autem . Quia enim his promissio 
nulla erat, quasi indigni, per solam misericordiam  
Dei, ad salutem assumpti sunt. 
7. LANFR.  Gentes autem . Laus gentium. Dicit  
enim tantae curae fuisse Deo, ut ad salvandas eas  
prophetas suos praediceret. His laudibus aequales  
eos inter se esse ostendit, ut alter praeferre se alteri  
non praesumat. 
8.  Propterea confitebor . Vox Christi qui in gentibus 
confitetur Patri quia per ejus conversionem (vel  
praedicationem) conversae sunt ad culturam unius  
Dei. 
9.  Laetamini gentes . In Isaia sic scriptum est:  
 Laetamini cum Jerusalem; et exsultate in ea omnes  
qui diligitis eam . 
10.  Erit radix Jesse . Ordo: Jesse erit radix, etc.  
Subaudis  ex hac radice erit qui exsurget regere  
gentes . 
11.  Certus sum autem , etc. Benevolos illos reddit,  
quasi ego corripui vos, quin sciam vos invicem diligere;  
nec ideo admonui quin sciam vos sapientes  
esse, sed officium meum est monere vos. 
12.  Repleti omni scientia . Humilitas Apostoli. Dicit 
enim scripsisse eis, non quod ipsi indigerent.  
Repleti enim, ut ipse fatetur, omni scientia; sed  
officii sui necessitate coactum; quod Apostolus gentium
  |  
  |