Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

129


"Pondus et pondus abhominatio est apud Deum". tales
enim rectores et iudices timidi et iniusti habent pondus et pondus,
idest sententiam levem et gravem, ita quod levem sententiam
dant contra divites et potentes, qui plus offenderunt, et graviorem
contra pauperes, qui minus deliquerunt. unde dicit Valerius
quod Anacharsius philosophus leges et statuta hominum assimilabat
telis aranearum. sicut enim parva animalia per
illas telas transeuntia capiuntur et occiduntur, animalia vero
grossiora illas telas frangunt et libere transeunt; sic etiam humanis
legibus pauperes astringuntur et puniuntur, divites vero et
potentes illis legibus non alligantur, et tamen tam parvi quam
magni deberent legibus equaliter subiacere. ideo dicitur in
Ecclesiastico: "Iustifica pusillum et magnum similiter".
et in libro Sapientie dicitur de universali Iudice: "Quoniam
pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter est sibi cura
de omnibus". debent igitur esse rectores magnanimes, non
molles nec pusillanimes circa vitia ulciscenda. quia, sicut
dicit Salomon, qui mollis et dissolutus est in suo opere frater

Torna all'inizio