Recitatur enim ibi quodam, cuius nomen erat
Mida, qui cum nimis esset avidus auri (ut fabulose dicitur)
impetravit a Deo, ut quicquid tangeret, fieret aurum.
Cum ergo tactus reservetur in singulis partibus corporis,
etiam ore nihil tangere poterat, quin convertetur in aurum.
Erat ergo ei magna copia auri, cum tamen fame periret.
Quod esse non posset, si aurum, vel cetera numismata,
vere essent divitiae, et vere satisfacerent indigentiae corporali.
Tum ergo quia numismata sunt divitiae in ordine
ad aliud, tum quia sunt divitiae ex institutione Hominum,
tum quia cum sint corporalia, ipsi indigentiae corporali
per se non sufficiunt, in eis non est ponenda felicitas. Quod
autem in naturalibus divitiis, cuiusmodi sunt cibus, et potus,
et ea quae per se indigentiae corporali satisfaciunt, non
sit ponenda felicitas de levi patet. nam cum felicitas sit bonum
optimum, in optimo nostro quaeri debet. Cum ergo
anima sit potior corpore, felicitas non est ponenda in talibus
divitiis, quae sunt bona corporis, sed (ut superius dicebatur)
ponenda est in actibus virtutum, quae sunt bona animae.
Cuilibet ergo Homini detestabile est ponere suam
felicitatem in diviiis, sed maxime detestabile est regiae
maiestati. Nam si rex aut princeps ponat suam felicitatem
in divitiis, tria maxima mala inde consequuntur.
Primo, quia amittit maxima bona. Secundo, quia efficitur
Tyrannus. Tertio, quia efficitur populi depraedator. Diligens
enim pecuniam ut finem, et tamen pecuniam elargiri,
nunquam potest esse magnificus, cuius est facere magnos
sumptus: nec etiam potest esse Magnanimus, quia metuens
pecuniam perdere, nihil magnum attentabit. immo (cum
ille sit Magnanimus, cui nihil corporale est magnum, ut
vult Philosophus 4. Ethicorum cap. de Magnanimitate)
quia in opinione avari, et in opinione ponentis suam felicitatem
in divitiis, divitiae sunt quid magnum, impossibile
est tamen esse Magnanimum. Si ergo Magnificentia, et
Magnanimitas sunt maxima bona, et maxime decet regiam
|
|