umquam credatur sine homine,quem suscipere ab ipso dumtaxat
conceptu dignatus est uirginalis uteri, nec homo sine deo, qui mox
ab ipsa conceptione uirginalis uuluae, spiritus sancti gratia fecundante,
in deum adsumptus uerissime praedicatur, quatenus et deus
propter susceptum hominem et homo propter suscipientem deum
ex utroque et in utroque uerus deus uerusque homo unus idemque
Christus, unigenitus dei hominisque filius uerusque deus, in cuius
nomine caelestium terrestrium et infernorum genu curuatur, ab
omni lingua iuxta apostolicam tubam in gloria esse dei patris
confiteatur.
I 13 (I 13) Cum ergo dico deus uerus et homo uerus non duas
dei hominisque personas definio sed in una dei persona utrumque,
deum scilicet hominemque confiteor. Denique non est alius Christus
deus et alius Christus homo sed unus idemque Christus est deus
homo. Est plane aliud per id quod deus est, et aliud per id quod
homo, sed non est alius Christus, sicut dictum est, deus et alius
homo. Illud ad naturarum discretionem pertinet quod praemisi,
hoc ad unitatem personae quod subintuli. Namquemadmodum
in mysterio sanctae trinitatis trium personarum discretio et in unius
eiusdemque essentialis gloriae inseparabili maiestate non tres dii
sed unus creditur deus, ita e diuerso in dispensatione pii et magni
sacramenti mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu, duarum
ueraciter distinctio naturarum, et unius personae professio
ueritatis, non duos filios uel duos deos aut duos Christos sed unum
eundemque Christum Iesum ex utraque et in utraque natura,
uerum et unigenitum dei filium, uerum et omnipotentem deum
apostolicae fidei regula et corde credi sinceriter instigat ad iustitiam
et ore profiteri salubriter incitat in salutem. Sciendum namque est
quia non fuit Christus primum communis purusque conceptus uel
natus homo et postmodum deus in eo,quemadmodum in quolibet
prophetarum ex dono gratiae habitauerit, sed in ipso sancti spiritus
conceptu, beata uidelicet uiscera inuiolatae uirginis ueram carnis
materiam ministrantia, a uerbo dei in ipso conceptionis exordio
ineffabiliter nascendo susceptus, ex quo homo coepit esse una
|
|